Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1267, juliol 19. Zaragoza
Jaume I disposa, a petició del consell municipal de Teruel, que qualsevol menor de vint anys que professe en alguna orde religiosa, perda tots els seus drets tant a l'herència paterna com materna
Arxiu Històric Provincial de Teruel. Pergamí 16V. Còpia autoritzada de 1376

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros statuymus imperpetuum et concedimus vobis, universis hominibus ville et aldearum Turolii, presentibus et futuris, quod si aliquis masculi vel femina minor viginti annis de ville vel aldeis Turolii ordinem quemlibet intraverit, non possum hereditare nec partem petere neque hereditet in bonis paternis sive maternis, nisi in eis que ipsi ei dimitere voluerint, ex quo ordinem intraverit et fuit proffesus.
Mandantes firmiter baiulis, judicibus, justiciis et universis aliis officialibus et subditis nostris ville et aldearum Turolii, presentibus et futuris, quod predicta omnia firma habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Cesarauguste XIIIIº kalendas augusti anno Domini Mº CCº LXº VIIº.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Artaldus de Luna, Garsias Romei, Garsias Ortiz de Azagra, P. Martini de Luna, Blasius de Alagone.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scripsit et clausit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000050

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I