Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1270, maig 1. València
Jaume I confirma una sentència del jutge reial Albert d'Albanyà, mitjançant la qual es declara que el castell i la vila d'Alventosa pertànyen al consell municipal de Teruel
Arxiu Històric Provincial de Teruel. Pergamí 20V. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, probis hominibus et toti concilio ville et aldearum Turolii, sentenciam per Albertum de Lavaniam judicem nostre curie, in nostra presencia latam pro vobis et contra Johannem Eximini seu Blasium Eximini fratrem et curatorem eius, super castro et villa de Alventosa, in quibus ipse Johannes Eximini et eius curator predictus condempnati sunt, prout in carta sentencie predicte plenius continetur.
Et quam sentenciam nos cum carta nostra confirmavimus ut in ea carta similiter continetur, ita scilicet quod vos concilium predictum et vestri successores imperpetuum habeatis et teneatis ac possideatis dictum castrum et villam de Alventosa, cum suis pertinenciis universis, prout in dicta sentencia vobis adjudicata sunt, et in ea plenius et melius continetur.
Mandantes firmiter baiulis, curiis, justiciis, çavalmedinis, alcaydis, merinis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, tam presentibus quam futuris, quod predicta firmam habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione.
Datum Valencie kalendas madii anno Domini Mº CCº septuagesimo.
Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Bernardus Guillermi de Entença. [2ª col.] Gaucerandus de Pinos, Ferrarius de Lizana. [3ª col.] G. de Alcalano, A. de Romanino.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti hec scribi fecit et clausit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000053

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I