Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, novembre 1. Borriana
Jaume I atorga la primera carta pobla de Borriana en favor dels seus habitants
Arxiu de la Corona d'Aragó. Cancelleria Reial. Registre 479, ff. 134v/135r, còpia autoritzada de 1329 / Registre 866, f. 55, còpia autoritzada de 1339
Garcia Edo, Vicent. "Los escribanos de la Cancillería Real en la conquista de Valencia por Jaime I (el problema de Guillem y Guillemó)". Boletín de la Sociedad Castellonense de Cultura, 1988, pp.285-286

In Dei nomine et eius gratia.
Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes quomodo et qualiter dominus Jhesuchristus misericorditer nos respicit et respexi, et specialiter in acquisitione Burriane, que per eius clementiam restituta est nomine christiano; proponentes igitur ibi statuere et introducere populum ad eius laudem, servicio et honorem, cum presenti scripto nostro firmiter et perpetuo valituro, donamus, laudamus et concedimus vobis, universis populatoribus de Burriana, hominibus et feminis, qui ibi estis nunc et in antea veneretis populandum, omnique progeniei et posteritate vestre, perpetuam et continuam franquitatem ab omni peita, paria, questia, tolta, forcia, mensuratico, monetatico, bovatico, omnique mala consuetudine et usu statutis et statuendis.
Sitis etiam vos et successores vestri franchi, liberi, et inmunes, intus et extra, ab omni pedagio, lezda, sive portatico, quod non donetis de vestris rebus propriis in aliquo loco terre et dominacionis nostre, in terra scilicet vel in mari.
Et habeatis in Burriana et terminis suis ingressus et egressus, aquas, herba et pascua, et omnes vestras hereditates franchas et liberas, et alia que ad usum hominis pertinent universa.
Damus insuper atque concedimus vobis et omni posteritate vestre, quod sitis populati et semper habeatis forum Cesarauguste, et de eo utamini, et per ipsum vos manuteneatis, regatis, et defendatis adinvicem in possessionibus hereditatum, et in demandis et casibus et vestris usibus et contractibus universis.
Recipientes vos omnes et singulos, presentes et futuros, in fide et nostra legalitate, et habebimus de vobis curam et sollicitudinem, sicut de nostris fidelibus et legalibus hominibus et vassallis.
Datum apud Burrianam, festo Omnium Sanctorum era Mª CCª LXXª prima.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani, qui hec laudat perpetuo et confirmat.
Testes huius rei sunt: Poncius, Dertusensis episcopus; Blaschus de Alagone, majordomus Aragonum, Eximinus de Urreya, Petrus Fernandi de Açagra, Garsias Romei, Artaldus de Alagone, Guillems Assaliti, Bertrandus de Aniaya, Sanccius de Sesse, Sanccius de Antilione, Raimundus Ximini de Lusia, Petrus Petri de Pina, Petrus Sanccii de Vera, Gonçalbus de Vera, Ferrandus Luppi, Luppus Eximini de Lusia, Lupus Eximini de Castellote, Ferrandus Didaci, majordomus curie, Petrus Petri, iusticie Aragonum.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui a mandato domini Regis hec scripsit loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000072

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I