Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1235, gener 2. Borriana
Jaume I dóna a Bartomeu d'Arbanès, Gil Garcés i Llop d'Esparça, unes terres a Borriana
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 481, nº 46R. Original

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro firmiter valituro, donamus et concedimus vobis dilectis nostris Bartholomeode Arbanes, Egidio Garcez et Luppo de Sparço, VII juvatas de terra in termino de Burriana; videlicet in alqueria de Benylayna, in hereditate que fuit Petri Garcez de Rueda, que affrontant ex una parte in hereditate Dominici Luppi de Paniar, et ex altera parte in hereditate Bernardi de Villa Viridi, et ex aliquis duabus partibus in cequiis, ut de cetero predictis VII juvatas de terra habeatis, teneatis, possideatis et explectetis, videlicet ad dandum, vendendum, impignorandum, et quocumque modo volueritis alienandum, prout melius et utilius dici et intelligi et excogitari potest, ad vestrum et vestrorum comodum et salvamentum.
Datum apud Burrianam IIIIº nonas januarii anno Domini Mº CCº XXXº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] P. de Moncada. [2ª col.] G. de Ça Gardia, Rodericus Eximini de Lusia. [3ª col.] Atorella. B. de Atença. [4ª. col.] F. Petri de Pina. P. Petri, iusticia Aragonum
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000082

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I