Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, agost 1. Tortosa
Jaume I eximeix els veïns de Tortosa del pagament de lleuda i altres imposts, per tots els estats de la corona reial
Arxiu Municipal de Tortosa. Calaix de Morella. Pergamins. Còpia autoritzada de 1286

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessullani, attendentes multa servitia que venerabilis et dilectus noster frater Raimundus Patot, Templi militie magister, et fideles nostri cives dertusenses nobis nunc in captione Burriane fecerunt fideliter et devote, cum presenti scripto nostro firmiter et perpetuo valituro, infranquimus omnes homines habitantes in Dertusa, christianos et judeos, presentes scilicet et futuros, per totum regnum Aragonum et Cathaloniam et per omnia loca dominationis nostre, per terram videlicet et per aquam, ab omni pedagio et lezda et consuetudinibus novis et veteribus, statutis et statuendis, et aliis servitutibus universis, ita quod cum rebus eorum propriis et mercibus sint ubique salvi, franqui, liberi et securi.
Nullus ergo de gratia nostra confidens de cetero audeat ipsos vel res eorum aliquas in aliquo loco terre vel dominationis nostre molestare, impedire vel detinere, ratione lezde sive pedagii, nove vel veteris statute vel statuende.
Mandantes majoridomus, senioribus, merinis, repositariis, justiciis, zavalmedinis, juratis, judicibus, alcaidis, baiulis, vicariis, pedagiaris, lezdaris et nostris subditis universis, presentibus et futuris, ut hanc franquitatem nostram firmam habeant et observent et faciant firmiter observari, et non contraveniant aliqua ratione.
Quicumque autem contra hoc venerit, iram nostram habebit et pena mille morabatinorum sine remedio punietur.
Data apud Dertusam, kalendas augusti anno Domini millesimo CCº. XXXº. tertio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000092

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I