Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1238, novembre 17. València
Jaume I dóna unes altres cases a la ciutat de València, al seu oncle l'infant Ferran
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Còdex 222B, ff. 67v-68r

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros damus et concedimus vobis, karissimo patruo nostro dompno Ferrando infanti Aragone et vestris successoribus in perpetuum, domos in Valencia, sicut sunt de affrontacionibus et pertinenciis aliarum domorum quas jam habebatis, scilicet de Aly Abdarra, de Mahomat Alcaydi, et domos de Mahomat Alnaxi et domos de Vinçalamo, franchas et liberas, ad habendum, tenendum, possidendum, explectandum, cum introitibus et exitibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntantes cuicumque volueritis perpetuo faciendas.
Datum apud Valencie quintodecimo kalendas decembris era millesima [CCª] LXXª sexta.
Testes huius rei sunt: A. de Luna. G. de Montecateno. P. Ferrandi de Açagra. P. de Montecateno. G. de Aquilone.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro domino Berengario, barchinonense episcopo cancellario suo, hoc scribi fecit loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000098

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I