Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1251, març 24. Morella
Jaume I dóna a Guillem de Rocafull cases i terres a Alzira i Corbera
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Valldigna. Pergamins. Carpeta 3360, nº 6. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam vobis Guillermo de Rochafuyl et vestris, imperpetuum, domos et totam hereditatem quam Bertrandus de Rochafolio frater vestri habebat in Aliazira et in Corbera et in suis terminis, et in omnibus aliis locis regni Valencie, tam ex donacione nostra quam alio quoque modo, ad omnes vestras vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis perpetuo faciendas, exceptis clericis et personis religiosis.
Datum Morelle VIIIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº quinquagesimo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] P. Hug. comes Empuriarum. [2ª col.] R. de Liçana. G. de Montecluso. [3ª col.] Eximini Petri de Arenoso. Ferrarius de Villafrancha.
Sig+num Petri Andree qui mandato domini Regis pro G. de Belloloco, notario suo, hec scripsit die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000183

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I