Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1257, agost 29. Lleida
Jaume I prohibeix les pròrrogues de determinats contractes públics a València
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Còdex 9 de la Casa Reial, f. 28r. Còpia de començaments del segle XIV
Garcia Edo, Vicent. El Llibre de Privilegis de València, 1988, p. 158

Pateat universis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; concedimus et indulgemus vobis, universis et singulis hominibus Valencie et terminorum eius, presentibus et futuris, quod per literas elongacionis quas alicui vel aliquibus contra vos vel aliquem vestrum de cetero concedimus, quod non intelligantur aliquis esse elongatus, a re deposita seu comanda, nec a debitis que racione dotis vel exovarii, aut racione vendicionum et emptionum et hereditatum, seu quarumlibet aliarum possessionum vel rerum immobilium, aut pro facto anime debeantur cum neminem intendamus ab hiis vel eorum aliquo elongare.
Unde si aliquis a nobis litteras elongacionis obtineat, littere ipse quo ad premissa vel aliquod predictorum nullius penitus sint valoris, nisi de eo in ipsis fiat mentio specialis.
Mandantes baiulis, justiciis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod contra hanc concessionem nostram non veniant nec aliquem venire permittant aliqua racione; immo ea observent et faciant firmiter observari ab omnibus.
Datum Illerde IIIIº kalendas septembris anno Domini Mº CCº Lº VIIº
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus de Montechateno, Eximinus de Focibus, Jazbertus de Castronovo, Guillermus de Cardonanus de Peralta.
Sig+num Michaelis de Alcoario, qui mandato domini Regis, pro domino fratre Andrea, episcopo Valentie, cancellario suo, hec scribi fecit, loco, die, et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000201

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I