Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1276, gener 23. València
Jaume I dóna a Ferrer de Mas l'escrivania de la curia de Sogorb
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 20, f. 311v. Original
Garcia Edo, Vicent. Segorbe en el siglo XIII. 1987, pp. 96-97

Donacio scribanie civitatis Sogorbii.
Per nos et nostros damus et concedimus vobis, Ferrario de Manso, notario Valencie et tuos imperpetuum, scribaniam curie ville Segorbii, dum tamen tu et qui dictam scribaniam tenuerint post te in ipso officio, vos habebitis legaliter atque bene.
Ita scilicet quod tu et tui, et non aliqui alii, teneatis scribaniam predictam et scribatis et conficiatis acta, attestaciones, et omnia instrumenta seu scripta publica que in dicta curia fuerint conficienda seu scribenda.
Et habeatis ac percipiatis inde pro vestro officio et labore, tantum quantum alii qui hactenus dictam scribaniam tenuerunt, consueverunt inde percipere et habere.
Concedentes tibi et tuis quod possitis in dicta scribania substituere alium loco vestri, qui eandem teneant pro vobis, dum tamen in officio predicto sint sufficientes et legalis.
Predictam itaquod scribaniam tibi et tuis damus, ut dictum est, tali modo quod tu et tui donetis inde nobis et nostris singulis annis in festo Circuncisionis Domini, pro censu tres morabatinos in auro.
Mandantes justiciis, baiulis, et universis hominibus dicte ville, presentibus et futuris, quod te et tuos ac substitutos a vobis, habeant et teneant de cetero in scriptores dicte curie et non alios, ut superius continetur, dum tamen ut dictum est in officio eiusdem scribanie vos habebitis fideliter atque bene.
Datum Valencie Xº kalendas febroarii anno Domini Mº CCº LXXº quinto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000289

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I