Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1257, febrer 8. Alcañiz
Jaume I modifica la Carta de Franqueses del regne de Mallorca concedida en 1230
Arxiu del Regne de Mallorca. Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 6r-9r. El document porta inserta la carta de franqueses de 1230, amb variants en el text en algun cas prou significatives i producte d'una manipulació intencionada
[Huici-Cabanes, 1978, nº 726]. Revisada la transcripció el 6-VI-2006 a partir del document de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; habentes et tenentes in nostra presentia instrumentum sive cartam privilegiorum et franchitatum, quas vobis dilectis et fidelibus nostris universis et singulis populatoribus, et habitatoribus civitatis et regni Maioricarum olim, sub anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo, kalendas marcii, apud Maioricas dedimus et concessimus, ac ipsius diligenter intellecto tenore, quia vos tanquam fidelissimi et devotissimi nostri karissimum filium nostrum infantem Jacobum recepistis libenter et jurastis habere post dies nostros dominum naturalem, quedam ad precum vestrarum instantiam corrigimus, et quedam capitula de gratia spetiali adicimus que omnia in predicto instrumento ad utilitatem et salvamentum vestri existunt.
Et ideo instrumentum predictum sic correctum vobis et vestris per nos et nostros laudantes concedentes ac perpetuo confirmantes, tenorem eius de verbo ad verbum et ea capitula que nunc ibi adicimus ad perpetuam rei memoriam hic facimus annotari.
Tenor instrumenti iam dicti talis est:
"In Christi nomine. Manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, et regni Maioricarum, comes Barchinone, et dominus Montispesulani, cum presenti publica scriptura perpetuo valitura, per nos et omnes heredes ac successores nostros, damus concedimus et laudamus vobis, dilectis et fidelibus nostris universis et singulis populatoribus regni et civitatis Maioricharum et habitatoribus predictam civitatem et totam insulam, ut ibi populetis et habitetis.
Et damus vobis casas et casales, ortos et ortales, et terminum civitatis prata, pascua, aquas dulces, maria et litus maris, venationes, pasqueria, plana et montanas, herbas, ligna ad domos et naves, et alia ligna construenda et ad omnes alios vestros usus. Et possitis piscari in mari libere, stagnis tantum retentis nobis.
Possessiones autem omnes, quas in civitate vel in regno Maioricarum habebitis vel possidebitis, habeatis franchas et liberas, sicut eas habebitis per cartas nostre donationis, et possitis de eis facere, cum prole et sine prole, omnes vestras voluntates cuicumque volueritis, exceptis militibus et sanctis.
Damus iterum vobis quod in civitate et regno Maioricarum, et per totam aliam terram dominationis nostre, et regni Aragonie, tam hiis terris quas hodie habemus vel in antea poterimus adipisci per terram, et mare sitis franchi et liberi cum omnibus rebus et mercaturis vestris, ab omni lezda, pedatico, portatico, mensuratico et penso, et ribatico, et ab omni questia, tolta, forcia, demanda, prestito, hoste et cavalcata et earum redempcione, postquam insula fuerit adquisita.
Non donetis carnaticum de vestro bestiario ullo tempore, passaticum, herbaticum, nec quarentenum.
Naufragium aliquod non erit unquam in partibus insule supradicte.
Si quis traxerit cultellum vel ensem versus alium minando vel irascendo, donet nostre curie sexaginta solidos, vel manum perdat.
Siquis captus fuerit in latrocinio aliquas res furando, teneat ille cuius res fuerit, latronem illum tamdiu donec suas res recuperet, et postea reddat illum curie ad justiciam faciendam.
Nullus de adulterio puniatur in rebus vel persona, nisi mulier vel vir proponat querelam de violentia vel de forcia sibi facta.
Omnia malefacta que fuerint inter habitatores civitatis, possint probi homines pacificare et diffinire antequam sit clamor vel firmamentum ad curiam factum.
De injuriis et malefactis de quibus curie fuerit factus clamor, firmabitis directum in posse nostre curie, et reus dabit quintum pro calonia, si sit convictus, set primo debet satisfacere conquerenti.
Pro quinto curie lectum archa non pignorabunt, neque vestes neque arma persone sue.
Si querimonia facta fuerit de possessione vel re immobili, non dabitis caloniam neque quintum.
Habitatores civitatis et tocius insule placitabunt de tercio in tercium diem, extraneus de die in diem si conveniatur. Sed si conveniat utetur iure vicini.
In causis injuriarum, dampnis, vulneribus illatis, procedatur secundum usaticum Barchinone.
Si debitor vel fideiussor aliquis sit effectus et terminus sit transactus et inventus fuerit in civitate vel regno Maioricharum, non possit foris privilegium allegare, set ibi teneatur respondere.
Pro aliquo crimine vel debito vel demanda, non faciatis nobiscum vel cum baiulo aut curia civitatis, nec inter vos ipsos batailam per ferrum candidum per hominem, nec per aquam vel aliam ullam causam.
Curia, baiulus, sayo vel eorum locumtenens, non intrabunt domos vestras pro aliquo crimine vel causa suspitionis per se solos, set intrabunt cum duobus, vel quatuor probis hominibus civitatis. Hoc idem servabitur in navibus, et lignis, et furnis et molendinis.
Sacramentum calumpnie facietis in causis vestris, set nil inde dabitis vel ponetis pro iureiurando faciendo.
Non dabitis curie, baiulo vel saionibus, aliquid pro vestra justitia facienda vel exequenda, set si saio hierit extra civitatem, det ei conquerens sex denarios pro leuga.
Revenditor vini, farine vel rerum comestibilium, si inventus fuerit cum falsa mensura, perdat totam penitus rem venalem, et habeat inde terciam partem curia, et duas partes murus civitatis.
Flecaria si vendiderit panem de minus penso, vel ponatur in costello, vel donet quinque solidos, de quibus habeat duas partes curia, et murus terciam partem.
Nullus teneatur facere preconizare vinum, oleum, aut res venales, nec teneatur habere pensum domini, tamen ex quo posite fuerint res venales, non quis plus vendere possit precio posito, sed totam vendat rem venalem, nec faciat in ea mesclam ullam.
Vicarius, baiulus vel saio, non possit cognoscere de falsitate pensi vel mensurarum, nisi in loco publico, et coram probis hominibus civitatis.
Non dabitur calonia nisi placitum firmatum fuerit ab utraque parte.
Omnes questiones que infra habitatores fuerint civitatis, agitentur in locis publicis ubi vicarius fuerit cum probis hominibus civitatis, et non venietis ad domum curie vel baiuli pro placito terminando.
Debitor, vel fideiussor possit dare pignus suo creditori ad decem dies, cum manulevatore ydoneo, et tenebit pignus per decem dies, post quos vendet pignus set currere illud fatiet per tres dies, et si plus de suo debito inde habuerit, restituat debitori; si minus, debitor vel fideiussor restituet creditori.
Nullus fideiussor teneatur respondere dum principalis persona presens fuerit, et ydonea ad satisfaciendum.
Si quis dixerit alicui "cuguç" vel "renegat", et statim ibi aliquod dampnum acceperit, non teneatur respondere alicui domino, vel eius locumtenenti.
Si quis pro aliquo crimine a curia, vel baiulo captus fuerit, non absolvatur, nisi dederit firmansiam de directo.
Si miles noluerit facere justicie complementum, nec a curia possit distringi, liceat adversario suo pignora capere, propria auctoritate sua, preter equm quem ipse equitat; et si forte alia pignera non habeat, liceat adversario militis equm capere, nisi super eum equitet, vel propria manu eum teneat.
Juditia omnia causarum, et criminum judicabit curia cum probis hominibus civitatis.
Siquis de aliquo crimine fuerit condempnatus unde penam sustineat corporalem, non amitet bona sua nec partem bonorum suorum, set possit de eis testari, et dimittere heredibus et cui velit.
Quilibet possit facere se preconem, et possitis res vestras cuilibet facere preconari.
Liceat cuilibet layco tamen ydoneo, set nemini ordinato, tabellionatus officium exercere, prestito sacramento in posse curie, et proborum hominum, quod sit in suo offitio pro utraque parte legalis pariter et fidelis.
De omni clamo, sive neget, sive dubitet reus, sive confiteatur, prima a curia consilio proborum hominum sententia feratur, que talis est: per totam istam diem pausate cum vestro adversario, vel firmate directum vel sero ascendatis in Almudaynam; si non Almudaynam ascenderit, habetur pro firmato directo, et exhibebit inde directum.
Nos vel aliquis successor vel heres noster, curia, baiulis vel aliquis tenens nostrum locum, non facient ullam fortiam, vel districtum in personis vel rebus vestris, dum parati fueritis dari firmanciam de directo, nisi sit in enorme crimen.
Promitimus etiam vobis quod non dabimus, nec excambiabimus vos alicui persone, militibus neque sanctis, in toto vel in parte, set semper amabimus et deffensabimus vos in cunctis locis, sicut nostros fideles probos homines et legales.
Datum apud Maioricas, kalendas marcii anno Domini millesimo ducentessimo tricesimo".
Hec sunt capitula que nunc adicimus ex gratia nostra, de novo:
Honores, et possessiones omnes vobis prout continetur in capitebrevi, per nos et nostros laudamus, concedimus, et perpetuo confirmamus.
Littere vel instrumenta alicui, vel aliquibus a nobis concessa, et etiam concedenda contra privilegia, vel franchitates vestras, nullam roboris obtineant firmitatem.
Volumus et perpetuo statuimus, quod quilibet successor noster, curia, baiulus et nostrum quilibet locum tenens in civitate vel insula Maioricarum, jurent hec omnia et singula, sicut superius scripta sunt, attendere fideliter et observare.
Nos autem, ad maiorem predictorum omnium et singulorum firmitatem, juramus et facimus iurare karissimum filium nostrum infantem Petrum, heredem Catalonie, super sancta Dei evangelia a nobis et ipso corporaliter tacta, quod predicta omnia et singula attendamus et compleamus omnino et faciamus in omnibus et per omnia ab omnibus inviolabiliter observari.
Et nos predictus infans Petrus, heres Catalonie, juramus per Deum et sancta Dei euvangelia a nobis tacta, supradicta omnia et singula attendere firmiter et complere.
Datum apud Alcanicium, sexto idus febroarii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Sig+num infantis Petri, illustris regis Aragonum predicti filii, et heredis Catalonie.
Testes sunt: Bn. Guillermi de Entença, Artallus de Luna, Eximinus de Focibus, Eximinus de Urrea, Michael de Lesun, Jauzbertus vicecomes Castri Novi, Arnaldus de Lerz, G. de Castronovo.
Sig+num Petri de Capellades, qui mandato domini regis, et infantis Petri supradicti, pro domino fratre Andrea episcopo Valencie iamdicti domini regis cancellario, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000454

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I