Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1224, agost 29. Calatayud
Jaume I confirma privilegis al monestir de Piedra
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Pergamins del monestir de Piedra. Carpeta 3665, nº 17. Original
[Huici-Cabanes, 1976, nº 61]. Revisada la transcripció el 8-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

In Christi nomine.
Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone, et dominus Montispesulani, attendentes quod ea que a predescessoribus nostris pie facta sunt et concessa, debemus inconcusse servare et liberaliter confirmatione nostre munire, idcirco ob remedium et salutem anime nostre et parentum nostrorum cum hac presenti carta perpetuo valitura, per nos et omnes successores nostros laudamus et concedimus ac perpetuo confirmamus domino Deo et eius gloriose genitrici, virgini Marie, et vobis dilecto nostro frater Eximino venerabili abbati de Petra et per vos monasterio vestro de Petra et conventui eiusdem presentibus et futuris, omnes cartas et donationes, et concessiones et libertates, et franchitates et inmunitates quaslibet a domino Ildefonso inclite recordationis rege Aragonum avuo nostro, et a domino Petro bone memorie patre nostro monasterio vestro de Petra concessas, et specialiter donationem et libertatem illam que continetur in privilegio domini Ildefonsi predicti avui nostri a Pelegrino scripto, mandato Bernardini tunc ipsius regis notarii, scilicet quod si aliqua ecclesiastica secularisve persona pro remedio anime sue offerre voluerit vobis aliquid de suo mobile sive inmobile, totum illud ex concessione nostra et successorum nostrorum libere inperpetuum habeatis.
Volumus igitur et statuentes firmiter precipiendo mandamus, quatinus omnia illa quecumque a predictis predecessoribus nostris vobis et monasterio vestro data sunt et concessa ullo modo, vos et monasterium vestrum et omnes successores vestri habeatis semper libere, et teneatis potenter et pacifice expletetis, sicut melius et plenius in vestris privilegiis dinoscitur contineri.
Quicumque autem ausu ductus temerario contra predicta venire attemptaverit, iram et indignationem nostram incurret, et post dampni illati prius in duplum plenarie factam restitutionem in mille morabatinis a nobis sine remedio punietur.
Data apud Calatajub, IIIIº kalendas septembris Era Mª CCª LXª secunda.
Signum + Jacobi Dei gratia rege Aragone, comite Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt; [1ª col.] G. episcopus Tirassone. Nuno Sancii. Petrus Ferrandi de Albarrazino. [2ª col.] Petrus Arcez de Aguilar. Petri Lupi de Sadava. Aznarius Layni. Ferrandus Petri de Pina. [3ª col.] Lupus Eximini de Lusia. Garcias Petri de Arbanes. Dominicus Lupi de Pumar. Paschasius Moinnoz de Turolio.
Sig+num Berengarii de Parietibus, qui mandato domini regis et Guillermi Rabaçie notarii sui, hec scribi fecit lodo die et Era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000468

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I