Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1317, març 28. Barcelona
Jaume II d'Aragó ordena al batlle general del regne de València que respete els privilegis concedits als habitants regne de Mallorca pel seu avi el rei Jaume I, relatius e l'exempció de lleuda i altres drets reials
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 98r-99r
Transcrit el 25-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Valentie, Sardinie et Corcisse, comesque Barchinone ac sancte romane ecclesie vexillarius, ammiratus et capitaneus generalis.
Ffideli scriptori nostro Fferrario de Cortilio, baiulo regni Valentie generali. Salutem et gratiam.
Licet per aliam litteram nostram vobis mandavissemus, quod quoscumque navigantes per maria regni Valentie supradicti, qui dicerent se fore de Maioricarum, nisi ostenderent privilegium franquitatis, aut transsumptum autenticum, eiu[s]dem compelleretis seu compelli faceretis, ad dandum et solvendum lezdam et alia iura nostra.
Quia tamen nunc tam per litteras quam per nuncium illustris regis Maioricarum audivimus, quod occasione dicte nostri mandati, plures ex mercatoribus regni Maioricarum, ad alias partes habentes propositum navigandi, set propter fortunam temporis, atque maris applicantes et venientes contra eorum voluntatem ad portus et maria regni Valentie predicti agravantur, et non modica sustinent detrimenta, eo quia ostendere nequeunt privilegium franquitatis, aut translatum autenticum ex eodem, nunc super eo aliter, et taliter duximus ordinandum, quod originale privilegium concesse per illustrissimum dominum regem Jacobum, felicis memorie avum nostrum hominibus habitantibus, et habitaturis in civitate et regno Maioricarum vobis hostendatur, vosque privilegium upsum fatiatis in libro vestri offitii registrari, nec ulterius a mercatoribus civitatis et regni predicti Maioricarum petatis illud noobis ostendi, vel transssumptum publicum de eodem, set teneantur vobis ostendere litteram baiuli civitatis predicte Maioricarum, eiusque sigillo sigillatam, per quam dictus baiulus certifficatus a juratis civitatis ipsius asserat, et vobis fidem faciat illum esse de civitate vel de regno Maioricarum, qui vobis ipsam litteram presentabit, et gaudere voluerit privilegio antedicto.
Verumtamen quia facile contingere posset quod aliqui mercatores civitatis et regni predicti, qui absentes inde sunt, et erunt antequam ad eorum noticiam nostra perveniat ordinatio supradicta, venirent cum vasis et mercibus suis ad maria seu portus regni nostri Valentie predicti, nec vobis ostendere possent litteram baiuli supradicti, ut per nos existit noviter ordinatum, volumus quod huiusmodi mercatores leudam quod eorum mercibus solvere non cogatis, iuxta mandatum per nos vobis factum, de quo supra fecimus mentionem, set receptis fideiussoribus sufficientibus, aut pignoribus ab eisdem prefigatis eis tempus competens, infra quod litteram predictam a dicto baiulo civitatis et regni Maioricarum obtinuerint, et ostenderint eam vobis, quam si infra tempus ipsum vobis ostenderint, absolvatis fideiussores et pignora supradicta, aliter recipiatis iura nostra, pro quibus ab eis fideiussores vel pignora receperitis pro premissis.
Quare vobis dicimus, et mandamus quatenus amodo in exactione leude et aliorum iurium nostrorum a mercatoribus civitatis et regni Maioricarum, vel in observatione privilegii franquitatis eorum vos habeatis, et alios offitiales nostros qui vobis subsunt in dicto regno Valentie, haberi fatiatis iuxta ordinationis nostre prescripte seriem et tenorem.
Datum Barchinone quinto kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCº septimo decimo. Sigillatum.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000545

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I