Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1166, setembre 7. Girona
Alfons II d'Aragó fa donació a Calvet de Biel de diverses heretats i drets en Albarracín, per l'ajuda que li està prestant per a la conquesta d'aquesta ciutat
Arxiu de la Seu de Saragossa. Cartulari Major, f. 27r.
Almagro, M. Historia de Albarracín, 1956, T. III. Vol. 2, pp. 103-104

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ego Ildefonsus Dei gracia rex aragonensis et comes barchinonensis, dono et concedo tibi Calbet de Biel, pro cuius studio atque industria spero me habere castrum de Berracin, illas tres meliores hereditates que sunt in castro seu in villa de Berracin, videlicet hereditatem de Averefabel et illam de Abdellella et illam de Abinud, totas ab integro cum campis, vinnis, et ortis, riguis, irriguis, et cum lexinibus et domibus que ibi capti fuerint in villa, ad predictas domos pertinentibus, et totum aver mobile et inmobile et omnem ropam que in supradictis dominibus invenietur et meliorem ortum qui inventus fuerit in bega ex parte alcavorum, excepto orto regali que mihi retineo.
Ad huc atque concedo tibi totum parral, quod est inter albuera et villa et tota illa bega que est ad tovas de Abinrodel, et tota Roila, cum suis salmis, et illos duos molendinos qui molunt in villa subtus azuda, et duas meliores tendas que in villa fuerint ad opus mercandi, et illud fundum albuere ad faciendas molendinos.
Insuper vero dono tibi aldeyam de Exeia, cum omnibus suis terminis populatis et heremis, et cum montibus et silvis et aquis, et sotis, et cum ingressibus et exitibus universis, hec atque omnia serie sicut superius continetur.
Et concedo et confirmo tibi et filiis tuis et omni tue progeniei vel generacioni, iure perpetuo, in propriam hereditatem, ad faciendum inde omnem tuam propriam voluntatem, et habeas et posideas ea salva et ingenua, et possis vendere et inpignorare et dare cuicumque volueritus vel ubicumque volueritis, tu et omnis tua posteritas semper et imperpetuum, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta, amen.
Et nulum inde servicium mihi facias vel alicui homini aut successorum meorum, tu nec ullus tuorum quamdiu mundus stetint.
Super hec omnia dono et concedo tibi et tuis filiis et eorum generacioni super iusticiatum ville.
Archidiaconatum insuper de Berrazin, similiter dono et concedo filiis tuis clericus, salvo iure cesaraugustane sedis et illius episcopi.
Dono etiam tibi duos meliores cavalvos que in villa capientur, et duas meliores arinas complitas duorum militum que ibi inveniantur.
Huius donacionis et concessionis sunt testes, Guillelmus barchinonensis episcopus, et Petrus frater eius cesaraugustannus episcopus, et Blasco Romeu et Xemen de Artosiella.
Facta carta Gerunde, VII idus septembris, vigilia nativitatis Sancte Marie, in Era M. CC. IIII.
Regnante me Ildefonso, Dei gracia rex in Aragone et in Barchinona. episcopus Petrus in Cesaraugusta, episcopus [.....] in Osca, episcopus Martinus in Tarasona, episcopus G. in Ilerda. Comes paliarensis senior in Fraga et in Ricla, Blasco Maça in Çaragosa et in Burga. Fortuin Açenar in Tarasona, Marcho Ferriz in Osca, Sancio Enecones in Daroca, Petro de Castellazol in Calataiub, Petro Ortiz in Fuentes, Orti Ortiz in Pina, Galin Semenez in Belchit, Semen de Orrea in Orreia, Deusavida in Sos et in Arguedas. Peregrin in Castellaçcolo, Arpa in Loarre, Valles in Tahust, Fortunius in Stada.
Sig+num Ildefonsi, regis aragonensis et comes barchinonensis.
Johannes capellanus domini Petri cesaraugustani episcopi, ex mandato domini Ildefonsi regis, hanc carta scripsit et hoc sig+num fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000564

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I