Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1243, gener 23
Carta pobla d'Ares, atorgada per Lladró, senyor de la població
Edició d'Enric Guinot Rodríguez. Les cartes de poblament medievals valencianes. València 1991, pp. 164-165

In Christi nomine.
Notum sit cunctis presentibus atque futuris, quod ego, dompnus Latrone, per me et omnes meos presentes atque futuros, et omnes alios qui post me fuerint domini de Ares, dono atque concedo villam cum suis terminis de Ares, ad populandum, ad omnem consilium presentem et ad omnes alios qui nunquam fuerint vicini de Ares, ad bonum forum de Cesaraugusta, franque, libere et quiete, et imperpetuum, cum hac presenti carta perpetuo valitura.
Ita videlicet, quod ego vel meis, nec aliis qui post me fuerint domini de Ares, non faciant aliquam pectam vel forciam, nec aliquam sennoriam vel dominium, nisi ita sicut in foro Cesarauguste continetur; et ita sicuti illud forum postulat et demandat, dando decimam et primiciam.
Et nos, predictus dompnus Latronus, retinemus nobis et nostris in Ares omnes furnos quos nos voluerimus construere ibi, sine aliqua missione vestra de vobis dicto concilio.
Preterea, retinemus nobis et nostris omnia molendina que sunt vel fuerint infra terminum castri de Ares, cum suis aquis, et cequiis, [et capud cequiis], et cum omnibus que ad molendina pertinent vel pertinere debent.
Preterea, retinemus nobis et nostris sex iovatas de terra ad ermo viste ad illa petrafita.
Et dono vobis, consilio de Ares, et vestris, omnes terminos, montes, valles, ortos, ortales, vicinales, deffesas, paschuis et valles, et omnes aquas totius termini, salvis omnis tenedonibus quod vobis assignamus in isto die quomodo superius continetur, hec omnia predicta et singula habeatis et teneatis.
Et etiam dono vobis ad unoquoque quinnone XX [kafficia] terre, et faciatis inde vos et vestri omnes vestras proprias voluntates post unum annum et unum diem, sicut de vestris propriis hereditatibus, franquis, liberis et quietis, sicut predicitur in foro de Cesaraugusta; salva etiam fidelitate nostra nostrorumque in omnibus.
Et si ego, dompnus Latrone, et omnes nostros presentes atque futuros, querebamus facere forciam nec aliquam sennoriam, sicut forum de Cesaraugusta postulat et demandat, vobis concilio et vicini vestri de Ares habeatis posse de complere directum in curia Cesarauguste.
Et nos, predictus dominus Latrone, et omnes nostros qui post nos fuerint dominus de Ares, manuteneri et teneri et observari forum de Cesaraugusta.
Et supradictam primiciam concedo vobis concilio, ego dompnus Latrone, quod mittatis ad opus de illas ecclesias et ad alias messiones de villa de Ares et de suis terminis quomodo debet intrare in forum Cesarauguste.
Et ad maiorem securitatem vestram et vestrorum de vobis concilio, ego dompnus Latrone, per me et omnes meos presentes atque futuros, qui fuerint domini de Ares, super quatuor Dei Evangelia et Crucem iuro vobis et qui post nos venturi sunt, hec omnia predicta et singula attendere et complere sicut melius et utilius potest dicere et intelligere ad vestrum vestrorumque salvamentum, sic me Deus adiuvet, et hec sancta IIIIor Dei Evangelia a me corporaliter manu tacta.
Actum est hoc Xº kalendas februarii era Mª CCª LXXXª prima.
Sig+num dompnus Latrone, per me et omnes meos presentes atque futuros laudo et confirmo, testesque firmare rogo.
Huius rei sunt testes qui ibi fuerunt rogati, don Johannes Perez de Albalat, sig+num. D'en Raguidiis de Calbera, sig+num. Andre de Molinus, sig+num. Vincentius d'Arnas, sig+num. Dominicus Lançola, sig+num. Martinus de Monterion, sig+num.
In hec tempore regnavat dominus Jacobus in Ara[gonum] et in regni Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispesolani. Et in Dertusa dominus Poncius, episcopus eadem civitatis.
Sig+num Petri Emieti [sic], notarii, qui pro mandamiento dompno Latrone hanc cartam scripsit, sigilli sui munimine roboravit, die et anno qui superius nominatis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000682

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I