Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1250, març 5
Ponç de Torrelles, bisbe de Tortosa, atorga la carta pobla de les alqueries de Beniayxó i Tahalfazar (actual Bell·lloc), en terme de Cabanes
Edició d'Enric Guinot Rodríguez. Les cartes de poblament medievals valencianes. València 1991, pp. 218-220

Notum sit cunctis, quod nos, Poncius, Dei gratia episcopus dertusensi, et nos Guillermus, prior, assensu et voluntate nostri capituli, per nos et omnes nostros successores, damus et concedimus vobis Guillermo Columbi, Petro Pallarés, Bernardo de Puteis, Aguiloni de Cabanes, et omnibus aliis populatoribus presentibus atque futuris, terminum alchariarum de Beniayxó et de Tahalfazar, in quibus villam vestram construetis vos et laboratores vestri.
Tales terminos assignamus, sicut [sint et] dividitur cum termino de Benifamez, et vadit ad mesquitas dominicature nostre, et vadit al podium Perealach, et de podio Perealach ascendit podium Grossum, et vadit ad barrancum intra encontre de Subarra, et vadit in serram de Albalato, et reddit ad penes et ad petram fitam. Et dividit cum Alcoya, et descendit ad vilarium de Aladreny, et ascendit ad serram de Berriz, sicut aque versant et reddit ad terminum de Benifamez.
Sicut istis terminis et confrontationibus dicta villa includitur et terminatur, ita tamen vobis et vestris damus et cum presenti tradimus, cum terris cultis et incultis, introitibus et exitibus suis, planis, montaneis, lignis, nemoribus, arboribus generum diversorum, aquis, fontibus, pratis, pascuis, et suis pertinentiis omnibus.
Damus et concedimus ad populandum, et colendum et laborandum, ita tamen quod in dicta villa de Beniayxó et Tahalfazar, et suis terminis superius assignatis, instituatis octuaginta populatores, et de [.....] qui vobiscum habeant hereditates francas, liberas et quietas, ad omnes vestras omnimodas voluntates vestrorumque faciendas.
Retinemus tamen nobis et nostris successoribus decimam et primiciam panis, scilicet vini et olei, et de omnibus aliis fructibus quod terra producit, et decimam et primiciam similiter de omnibus animalibus, in hunc modum: pro vitulo, pullino, eque vel azine, detis nobis decimam et primiciam fideliter et integre; de pulis vero et anseribus [.....] si populator unum habuerit aut centum vel amplius, det nobis unum pro decima quilibet populator.
Et pro locido retinemus nobis, quod pro unaquaque hereditate populator det nobis unam fanecham, scilicet mediam tritici et mediam ordei.
Liceatque vobis ferrarium vel ferrarios habere quos volueritis. Si vero ferrarius fuerit indecens vel malus operator, et vos a nobis moniti dictum ferrarium corrigere volueritis, nos ipsum expellere possimus, et vos alium inducatis, qui operam faciat populatoribus competenter.
De locido vero absolvimus omnes populatores usque ad festum sancti Johannis Baptiste primo venturo, et ex tunc dictum locidum habeamus.
Item, retinemus nobis omnes furnos, et molendina, que in predicto loco fieri potueritis; ita quod nos teneamini vobis coquere panem pro vicesimo quinto pane, et teneamur vobis bladum molere pro sexta decima mensura.
Siquidem, retinemus nobis iusticias, firmamenta et statuta nostra predicta, ac omnia damus vobis et successoribus vestris ad bonas consuetudines civitatis Ilerde.
Si vero causa vel placitum fuerit inter vos omnes et vos vel aliquem de universitate vestra, teneamini sub nostro iudice respondere, qui vobis non possit esse suspectus, et si ab illo volueritis appellari, liceat ita quod coram alio iudice a nobis constituto, qui suspectus haberi non possit, causam appellationis prosequamini sub eodem.
Et si causa sive placitum inter nos et vos fuerit, liceat vobis semel apellare a baiulo sive iudici nostro, qui ibi pro nobis fuerit constitutus ad convicinos vestros. Et si aliam appellationem facere volueritis ad nos faciatis.
Retinemus nobis exercitum, ut quandocumque episcopus dertusensis, vel ecclesia, exercitum fecerit vel cavalcatam, theneamini sequi ipsum; sed ad cumulum gratiarum, vos ab omni exercito vel cavalcata absolvimus, ab hoc festo venturo Pasque usque ad quatuor annos.
De omnibus siquidem inventionibus vel trobis, habeat inde medietatem inventor et nobis aliam retinemus.
Addimus districtius inhibentes, quod nullus miles vel populator seu habitator ville de Beniayxó et Tahalfazar, vel totius termini Mirabeti, in cuius termino predicta villa constitit, guerram vel pignus aliquod facere presumat, nisi de spetiali licentia episcopi vel prioris.
Liceatque vobis et successoribus vestris, in perpetuum, honores et possessiones predicte ville, videlicet de Beniayxó et de Tahalfazar vendere, impignorare vel alienare nostro populatori, preter militibus atque sanctis.
Actum est tertio nonas marcii, anno Domini millessimo ducentessimo quadragesimo nono.
Ego Poncius, dertusensi episcopus, subscribo.
Sig+num Guillermi, prioris. Ego, Dominicus, prior caustralis, subscribo. Sig+num Arnaldi, dertusensi sacriste. Ego Dominicus, dertusensi archiverius. Sig+num Bernardi Hermaniri. Sig+num Arnaldi, presbiteri et canonici. Sig+num Guillermi d'Escarós, presbiteri et canonici.
Sig+num Guillermi Mercerii, notarii publici, qui hec recepit atque scripsit, die, mense, loco et anno quibus supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000692

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I