Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1235, març 20. Tarragona
Jaume I atorga franqueses als veïns d'Igualada
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial, registre 44, f. 204. Còpia autoritzada de 1281
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 263. Transcrivim el text d'aquesta edició

Manifestum sit cunctis presentibus atque futuris quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recognoscentes paupertates et inopias quas vos omnes habitatores de Agualada hucusque multipliciter sustulistis ad honore vestrarum pravarum consuetudinem, volumus aliquantulum alleviare prout facilius et leviori corde villam de Aigualada vos et alios populatores valeatis populare.
Igitur, cum hac presenti carta perpetuo valitura, vos omnes homines habitatores de Aigualada, presentes et futuros, ab illis consuetudinibus que dicuntur cugucia, exorquia, entestia, penitus absolvimus et ipsum relaxamus.
Et vos ab hiis omnibus supradictis et singulis et successores vestros, presentes et futuros, facimus franchos, liberos et inmunes, sine revocatione aliqua nostra et nostrorum.
In hiis tribus casibus supradictis aliquis subditus noster non sit ausus vos vel successores vestros requirere vel demandare, immo sitis liberi in perpetuum et etiam absoluti.
Mandantes itaque firmiter precipientes et statuentes vicariis, baiulis, et universis aliis subditis et oficialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc huius ratione absolutionis cartam, ratam et firmam habeant et observent, et quod contra non veniant vel aliquod contravenire permitant, si de nostri confidant gratia et amore.
Datum Terrachone, XIIIº kalendis aprilis, anno Domini Mº CCº XXXº quarto.
Sig+num Jacobi, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Berengarius episcopus Barchinone, Berengarius episcopus Elnensis, N. Sancii, F. de Sancto Martino, Bernardo de Sancta Eugenia, Guillelmus de Angularia, Petrus de Angularia, Guillelmus de Cardona.
Sig+num Petri de Sancto Melione, scriptoris, qui hoc mandato domini regis scripsit pro Guillelmo Rabacia, notario suo, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000811

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I