Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1259, setembre. Morella
Jaume I dicta sentència relativa al pagament de les primícies de Morella al bisbat de Tortosa
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Registre 11, f. 150r/v. Original
Transcripció efectuada en 1999 a partir del manuscrit de referència. El document es va confeccionar entre el 10 i el 13 de setembre de 1259, tot i que no podem precisar més la data

Anno Domini Mº CCº Lº nono, in mense septembris, venimus nos Jacobus Dei gratia et cetera apud Morellam, et episcopus Dertuse comparavit ibi coram nobis.
Et ostendit per suam peticionem quam faciebat contra milites et homines Morelle, a quibus petebat primiciam de Morella et aldearum ac terminorum suorum, hac de causa quia est ius est generale ecclesiarum, et quia est mandatum domini nostri quod decime et primicie debeant dari Deo.
Item ostendit cartam a rege Alfonso donacionis ecclesiarum, que debebant esse de episcopatu et ecclesia Dertuse, in qua quidem carta nominabat primo Almenar et Huxo et Nuules, et de rivo de Millars usque ad castrum de Morella; et in dicta carta continebantur decime et primicie.
Et ostendit similiter aliam cartam, de rege Petro patre nostro, confirmacionis a nobis factam, de dictis duabus cartis.
Et ostendit similiter aliam cartam donacionis a nobis factam, que sic mencionem faciebat: quod nos dederamus episcopo et ecclesie dertusensi primiciam Morelle et terminorum eiusdem, de qua retinebamus ad opus nostri terciam partem; et ipse episcopus dabat nobis terciam partem eiusdem primicie, cum carta quam nobis inde fecit firmata ab eodem et capitulo ecclesie dertusensis.
Et carta predicta, quam ut predicitur nos fecimus eidem, feceramus in Barchinona, in mense madii proxime preterito.
Ad que responderunt milites et homines de Morella et advocati eorum, quod predictam primiciam amittere non debebant, quia donaciones predicte que facte fuerant a regibus Alfonso et Petro non habebant valorem; quia donacio aliqua quam aliquis rex Hispanie fecerat de aliquibus que non fuissent adquisicitis adhuc a sarracenis non debet valere, si ille rex qui dictam donacione faciebat non adquirebat in vita sua eam. Et sic propter hoc lucrati fueramus nos Peniscolam sentencialiter a Guillelmo de Montecathano et alia loca regni Valencie. Et ex quo alie hec non valebant, tales donaciones non debebant preiudicari nec dampnificari hominibus de Morella.
Item responderunt: generalis confirmacio dictarum cartarum a nobis facta quod non nocebat eis, quoniam si prime carte donacionum non valebant confirmacio postmodum inde facte similiter non valebat.
Item responderunt: alie ultime carte quas ut dictum est nos fecimus episcopo et ecclesie predicte de donacione promiciarum, quod fuit impetrata, tacita nobis veritate de carta quam ipsi habebant; quoniam ipse habebant donacionem de Blascho de Alagone, qui ipsos ibi populavit et qui Morellam lucratus fuit de sarracenis.
Et responderunt quod fuerunt populati secundum forum Cesarauguste, in quo foro continetur quod omnes primicie sunt conciliorum omnium villarum, et dicte primicie debent poni in ornamentis ecclesiarum. Et ex quo episcopus Dertuse petebat predictam primiciam racione ecclesie, et ipsi mittebant eam in ecclesiam, et quia fideles Jhesu Christi est nomen eorum, quod sunt ecclesia, et ipsi ponunt et mittunt bona primiciarum in servicio ecclesiarum, debent habere et possidere dictas primicias melius quam aliquis alius, et quia habent cartam a nobis in qua concessimus eisdem terminos, donaciones, et possessiones quas habuerunt et tenuerunt a tempore populacionis eorum citra, et quod concessimus et confirmavimus inde donaciones et assignaciones eisdem a dicto Blascho factas, et episcopus predictus et milites in terminis Morelle miserunt et posuerunt factum scilicet in posse nostro, ut nos illud sentencialiter determinaremus.
Et nos Jacobus, Dei gracia rex predictus, auditis racionibus et allegacionibus utriusque partis, et conclusis cum consilio episcopo Valencie, commendatoris Montis Albani, Petri Sesse, abbatis de Benifaçano, Luppi Guillelmi de Oteyça, et magistri Vincencii precentoris Maioricensis, sacriste Valencie, Guillelmi de Bello Loco, et quodandum aliorum, habendo Deum ante oculos nostros, dicimus iudicando quod carte predictorum antecessorum nostrorum non habent valorem; nec quia aliqua donacio que facta sit per regem de hoc quod non adquisivit non valet nisi ipse adquisierit in sua vita illam donacionem, nec confirmacionem quas inde fecimus valet, ideo quia donacio non valebat.
Item dicimus quod carta, quam ut dictum est nos fecimus in Barchinona, non habet valorem, ideo quia antequam illam cartam fecissemus, feceramus cartam hominibus de Morella confirmacionis donacionum de Blascho de Alagone, in qua carta erat sacramentum nostrum quod non contraveniemus.
Et ideo imponimus, super predictis omnibus cartis, silencium perpetuum predicto episcopo et suis; et recuperavimus cartam quam ei inde feceramus.
Tamen nolumus dicere in aliis iuribus spiritualibus, si episcopus ea vult petere hac de causa quia non habebat posse a suo capitulo, quod esset firmum quicquid ipse faceret in dicta causa, et quia ius vult quod aliquid spirituale non possit iudicare aliquis homo laicus, nisi coniuncta fuerit sibi persona ecclesiastica que haberet iurisdiccionem.
Et ideo salvamus episcopo porcionem ecclesiasticam, si quam voluerit facere hominibus Morelle.
Lata est hec sentencia presentibus Petro de Montecathano, Berengario de Cardona, Jauzberto vicecomiti Castri Novi, Petro Gonçalves, commendatore de Alcanicio, Petro Ferrandi de Pina, Guillermo de Sala, Arnaldo de Boscho, fratre Petro Peyroneti et pluribus aliis.
Datum Morelle, mense septembris anno Domini Mº CCº Lº nono.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000834

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I