Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1271, agost 4. Torrellas
Jaume I autoritza els rics-homes, cavallers i religiosos, per poder donar, vendre o cedir els seus béns al bisbe de València, per a la construcció d'un monestir a la població de Lullen
Arxiu del Regne de València. Cancelleria reial. Registre 260, f. 119r. Còpia autoritzada inserta en un privilegi de ratificació del document, datada el dia 1-X-1442
Transcrit l'any 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros ad honorem Dei atque gloriosissime virginis Marie matris eius, concedimus vobis venerabili et dilecto nostro fratri Andree, episcopo valentino, quod quilibet richus homo et clericus ac miles, et filius militis, qui in regno Valencie hereditates seu possessiones habet vel habuerit, possint dare et dimittere seu aliter alienare monasterio ordinis cartoxe, quod vos facere construeri et hedifficare debetis in Luyllen vel terminis suis in regno Valencie.
Et vos ac prior et conventus ipsius monasterii, quod in dicto regno feceritis, qui pro tempore fuerant, possitis emere et aliter adquirere ad opus eiusdem monasterii, ab ipsis richis hominibus, clericis, militibus, et filiis militum, de castris et aliis hereditatibus et possessionibus que et quas habent vel habuerint in dicto regni, nisi tamen fuerint castra hereditates seu possessiones, que pro vos ad feudum vel ad certum censum sive tributum teneantur, nisi fuerint hominum servicii nostri, et vos donacionem et donaciones et vendicionem ac vendiciones seu quaslibet alias alienaciones predictas, que dicto monasterio seu vobis loco ipsis, ut priori seu conventui eiusdem fient de castris et aliis hereditatibus et possessionibus ricorum hominorum, clericorum, militum et filiorum suorum sitis in dicto regno, nisi pro vobis teneantur ad feudum vel nisi inde fiat nobis certus census seu tributum, aut nisi hominis nostri servicii faciunt, ut est dictum, laudamus per nos et nostros de presenti et concedimus ac confirmamus dicto monasterio quod in dicto regno fieri debet et priori et conventui eiusdem, in perpetuum, ut ipsa omnia et singula que secundum quod dictum est adquirentur dicto monasterio, habeat idem monasterium et prior ac conventus eiusdem, franche et libere imperpetuum, ad suas omnimonidas voluntates.
Datum in Turrillis, pridie nonas augusti anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Olivarius de Terminis, G. de Podio, Ermengandus de Urgio, Bernardi de Entença, Jaufridus de Crudilliis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000875

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I