Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1265, juliol 23. Vall d'Aran
Jaume I ordena al sobrejunter i als homes dels llocs de la junta de Ribagorça i Pallars, que admeten els homes de la Vall d'Aran en dita junta
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamí 1816 de Jaume I. Original
F. Valls Taberner. Privilegis i ordinacions de la Vall d'Aran, doc. III. Transcripció efectuada amb variants formals en 1999 a partir de l'edició citada

Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Dilecto et fidelibus suis suprajuntario et universis hominibus de Benavarre et de Montaynana et de Arannio atque Trempo et de Almenari ac Tamarito et aliarum quarumlibet villarum et locorum junte de Rippacurcia et de Paillars. Salutem et gratiam.
Noveritis quod nos intravimus in Vallem nostram de Aran et homines omnes eiusdem Vallis hobedierunt nobis in omnibus sicut boni et fideles vassalli debent suo domino hobedire, et rogaverunt nos quod mitteremus vel poneremus eos vobiscum in junta.
Unde vobis dicimus et mandamus firmiter et districte, sub pena omnium bonorum vestrorum, quatenus vos et tota juncta ipsos homines Vallis de Aran in juncta vestra recipiatis et habeatis visis presentibus de cetero, et eos cum omnibus bonis eorum emparetis, manuteneatis et deffendatis tanquam nostra propria contra omnes homines, tam milites quam alios, qui eis vel bonis eorum malum aliquod facerent vel dampnum inferrent aut molestiam vel gravamen, vel eos homines aut bona eorum pignorarent, marcharent vel impedirent, ipsis paratis existentibus in posse nostro facere querelantibus ab eisdem justicie complementum.
Et hoc non mutetis aliqua ratione, si de nostri confiditis gratia vel amore.
Alioquin sciatis quod si culpa vestri malum aliquod acciperent, quod tornaremus nos inde vobis et omnibus bonis vestris.
Scientes nichilominus quod in predictis et quibusdam aliis que Johannes de Set, castella, portarius noster habet pro nobis facere in Rippacurcia, constituimus et ponimus ipsum Johannem de Set castella, qui dictos homines pro nobis manuteneat et deffendat et videat in predictis.
Mandantes vobis quod in omnibus in quibus ipse Joannes vos requisierit et necessarios habuerit in predictis, hobediatis eidem in omnibus tanquam nobis, quandocumque et quotienscumque ab eo fueritis requisiti, et eundem contra omnes persona sequamini et iuvetis.
Datum in Valle de Aran Xº kalendas augusti anno Domini Mº CCº LXº quinto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000886

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I