Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1248, desembre 3. Tortosa
Jaume I dóna a Domènec Vallfogona unes cases i une terres a Peníscola
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 482, nº 94R. Original
Transcripció efectuada l'any 1999 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus tibi, Dominico de Valfagona et tuis imperpetuum, quasdam domos in Peniscola franchas et liberas, et duas jovatas inter terram vineas et ortas, prout assignate et terminate sunt tibi per divisores.
Que omnia habeas cum introitibus, exitibus, affrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum, ad omnes voluntates tuas et tuorum, cuicumque volueris faciendas, exceptis militibus, sanctis et viris religiosis.
Ita tamen quod pro unaquaque dictarum jovatarum dones nobis et nostris perpetuo annuatim decem solidos in mense ianuarii, et eas hinc ad decem annos non vendas nec aliter alienes fatigam autem et laudimium, et quodlibet aliud ius emphiteoticum in predictis non retinemus, nec etiam tu vel tui teneamini umquam nobis vel nostris dare aliqua questiam neque cenam.
Ego igitur Dominicus de Valfogona iuro per Deum et eius sancta quatuor euvangelia, quod personalem residenciam faciam in Peniscola, et hinc ad unum annum omnes possessiones quas alibi habeo vendam.
Datum Dertuse IIIª nonas decembris anno Domini Mº CCº XLº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] P. H. comes Empuriarum. [2ª col.] R. de Cardona. G. de Cardona. [3ª col.] Eximinus de Focibus. G. de Montecatheno.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000905

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I