Iuro ego, Rodbertus, Tarraconensis princeps, tibi domino meo Ollegario eiusdem civitatis archiepiscopo, quod ab hac die et deincebs fidelis homo et solidus ero tibi et ecclesie tue, et faciam et attendam tibi omnes convenientias quas tibi conveni sicut scripte sunt inter me et te per fidem, sine enganno.
Et si forte, quod absit, in his per incuriam delinquero, infra triginta dies ex quo ammonitus fuero, vobis satisfaciam per Deum et hec sancta quatuor evangelia.