Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, novembre 22. Tortosa
Jaume I dóna a Vidal, abat, i a fra Guillem de Cervera, del monestir de Poblet, el castell i vila de Benifassà, amb els llocs de Malgraner, Fredes, Boixar, Rossell, Castell de Cabres i Bel, per tal que funden un nou monestir del Císter subordinat a Poblet
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Benifassà. Pergamins. Carpeta 418, nº 15. Original
Transcripció efectuada el 21-VIII-2008 a partir del manuscrit de referència

Patriarcha Jacob Dominum benedicens; eo quod cum eo adjutorium eius prosperum fecerat, obnoxium se adscribens, lapidem posuit in signum super quo domus Domini est fundata. Non est ergo magnum si hii qui mirabilia recepimus a Domino, a quo omne datum obtimum et omne domum perfectum est, aliquid boni in acceptorum recognicionem ponamus.
Nos igitur Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, predecessorum nostrorum vestigia prosequentes, qui in diversis locis in remedium animarum suarum nobilia monasteria construxerunt; attendentes etiam quod nos ad idem tenemur, cum quilibet nostrum quod seminat id et metet, cum presenti carta perpetuo valitura, per nos et omnes successores nostros donamus, concedimus, laudamus, et etiam perpetuo confirmamus vobis, dilectis nostris fratri Vitali abbati, et fratri G. de Cervaria, totique conventui domus Populetensis, tam presenti quam futuro, castrum et locum de Benifaça cum omnibus terminis et pertinenciis suis, et castrum et villam de Malgraner, et castrum de Fredes, et locum et totam terram de Boxar cum suis vallibus et planis et terminis, et totam terram de Rossel, et castrum de Capris, et castrum de Bel cum suis terminis.
Que omnia castra et loca singula, cum vallibus et montibus, et rupibus et planis, et terris cultis et incultis, cum omnibus terminis et pertinenciis et afrontacionibus suis, sicut pertinent et pertinere debent aliquo modo unicuique locorum et castrorum dictorum aliqua racione vel causa, cum pratis etiam pascuis, herbis, nemoribus, venacionibus, aquis et lignis, cum furnis et molendinis similiter universis, et cum omnibus hominibus et feminis qui in locis predictis fuerint populati, cum omnibus justiciis et firmamentis et stacamentis, cum trobis et menis universorum metallorum, excepto auri et argenti, habeatis de cetero, teneatis, possideatis et expletetis perpetuo, francha et libera, pacifice et quiete, ad vestras vestrorumque voluntates omni tempore faciendas.
Volumus tamen et statuimus, ut ibi monasterium cisterciensis ordinis construatis, ubi domino Deo, ad honorem sancti nominis eius et gloriose Virginis matris eius, in cuius honore et vocacione fundetur, assiduis precibus et oracionibus serviatur.
Volumus etiam ut conventus ad monasterium antedictum de vestro monasterio assumatur, et sit illa Domini domus, sicut moris vestri ordinis est, filia Populeti.
Quod si forte in hac carta a nobis cum promta voluntate facta aliquid deest, quod inposterum et in presenti posset in predictis locis et terminis prodesse vel utile esse, tam presentibus quam futuris, plene et suficienter omnia intelligantur, ac si in presenti carta esset totum ab integro scriptum et nominatim expresse; promitentes perpetuo per nos et nostros fideliter omnia predicta custodire et observare.
Et ad maiorem firmitatem contra violatores in aliquo predictorum, penam ponimus et statuimus mille morabationorum.
Data apud Dertusam X kalendas decembris anno Domini M. CC. XXX tercio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragone et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Poncius episcopus dertusensis, Petrus Cornelii, Artallus de Alagone, Ferrandus Dieç maiordomus curie, P. Petri justicia Aragonum, Guillelmus de Montecatano, Raimundus de Sancto Minato, Guillelmus de Aquilone.
Sig+num Guillelmi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillemo Rabacie notario suo hanc cartam scripsit, loco die et anno prefixis.
Signum + Guillelmi, domini regis scribe et notarii, qui mandato ipsius hanc cartam bullavit bulla plumbea, apud Valenciam IIII nonas madii anno M. CC. XL. septimo.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001041

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I