Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1307, gener 4. València
Jaume II confereix comissió als consoIs de mar per entendre en una causa que calia resoldre segons les Costumes de Mar
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Reg. 139, f. 116v.
G. Colón - A. Garcia. Llibre del Consolat de Mar. Barcelona 2001, pp. 1278

El rei.
Fidelibus suis Jacobo de Vico et Guillelmo Senau, consulibus maris in civitate Valencie constitutis, etc.
Cum inter Bernardum R. G. Compayn et Michelem Puyol cives et mercatores Valencie ex. una parte, et G. Broyl ex altera, vertatur questio, super quibusdam, que iuxta Consuetudines maris debent, ut asseritur, terminari; ideo mandamus et dicimus vobis, quatenus, vocatis qui evocandi fuerint, videatis et cognoscatis super hiis, in quibus locum habeat usus seu Consuetudo maris, et ea inter dictas partes determinetis, iuxta dictum usum seu Consuetudinem maris breviter et de plano, diffugiis et maliciis quibuslibet pretermissis, taliter quod neutram partem videamus decetero ob defectum iusticie querelantem.
Nos enim per presentes vobis super hiis comittimus vices nostras. Datum Valencie pridie nonas ianuarii anno predicto [anno Domini M CCC sexto].

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001380

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I