Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1216, gener 23. Letrà
El papa Innocent III nomena set consellers al rei Jaume I, i dicta diverses normes relatives a altres qüestions de bon govern
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Col·lecció de Butlles. Innocent III, lligall 3, nº 25
Transcripció, amb variants, efectuada a partir de la de Ferran Soldevila. Els primers temps de Jaume I. Barcelona 1968, pp. 100-101

Innocentius episcopus servus servorum Dei.
Dilectis filiis universis nobilibus per Aragoniam et Cathaloniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Licet nos cura tangere debeat quorumlibet pupillorum principalius tamen nostram sollicitudinem circa illos inflectere nos oportet, qui specialius ad apostolicam sedem spectant, et cum sint etiam populorum principes constituti multorum salutem et vitam in manibus suis tenent, propter quod necessarium esse constat ipsorum statum regi salubriter et disponi, cum hoc respiciat multimodis subditorum commodum et augmentum.
Hinc est quod nos utilitas attendentes circa dilectum filium Iacobum, natum clare memorie P. regis Aragonie, ut ipsius et terre sue negocia per dilectum filium nobilem virum comitem Sancium, cui procuratio terra comissa esse dinoscitur, utilius disponantur, et ne ipsius responsum sibi vel aliis esse valeat captiosum, a nonnullis qui regni bonum diligunt requisiti hos sibi consiliarios providimus deputandos, videlicet in Aragonia venerabilem fratrem nostrum episcopum Tirasonensem, et dilectos filios nobiles viros Esceminum Cornelii et P. Aonensem; in Cathalonia vero venerabilem fratrem nostrum Terraconensem archiepiscopum et dilectos filios nobiles viros Guillelmum de Cervaria et Guillelmum de Cardona; et magistrum domus milicie Templi in Yspania, salva ordinis sui forma, cum ipsius comitis et predictorum consilio vel maioris partis ipsorum cum omnes convenire non poterant, memoratus filius regis respondeat, si quando regi Navarre et regi Castelle vel alii principi seu super aliquo gravi negotio ipsum oporteat verbis vel litteris respondere.
Volumus insuper ac mandamus ut hac prima vice honores Aragonie per eundem comitem cum predictorum consilio dividantur et assignentur prout cum consilio dilecti filii nostri P. Sancte Marie in Aquiro diaconi cardinalis, dum in partibus illis legationis officio fungebatur assignari et dividi debuerunt, processu vero temporis idem honores dividantur et assignentur iuxta quod a cardinali iam dicto cum predicti comitis et aliorum nobilium terre consilio dinoscitur constitutum. Castra vero vel alie possessiones aut redditus nulli donentur vel alienentur seu pignori obligentur, nec etiam aliqua loca de novo incastellentur absque ipsius comitis et predictorum consiliariorum expresso consensu.
Pax autem a cardinali iam dicto facta in Cathalonia et statuta inviolabiliter observetur et treuge similiter inter sarracenos et regnum Aragoniem per Azacum, iudeum, de mandato ipsius cardinali statute serventur, usque ad prefixum terminum inconcusse.
Porro mandatum factum de sarracenis et iudeis regni a cardinali prefato servetur illesum, videlicet quod prefato magistro respondeant et tam ea que ab illis idem magister habuerit quam alia omnia que homines regni donaverunt ad regni pignora liberanda et illa etiam que interim pervenerint de pignoribus absolutis in redemptionem pignorum convertantur, nec in alios usus idem magister expendere valeat bona ipsa quousque sint absoluta eadem pignora universa.
Salvo semper in omnibus apostolice sedis mandato, ut super dubiis ad eius consilium recurratur.
Datum Laterani X kalendas februarii pontificatus nostri anno octavo decimo.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001395

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I