Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1162, octubre. Huesca
Alfons II d'Aragó atorga carta de poblament als homes de Pueyo de Pintano
Arxiu Municipal de Pintano. Document nº 1
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de María Luisa Ledesma Rubio. Cartas de población del reino de Aragón en los siglos medievales. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1991, document 86

In nomine Sancte et Individue Trinitatis, et Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Ego Adefonsus, Dei gratia rex Aragonensium, filii Raimundi comiti Barchinonensium, cui sit requies, facio hanc cartam donationis et confirmationis vobis totos populatores de Pueio de Pintano, qui ibi estis populatos vel in antea ibi veneritis populare, et pro hoc quod ibi populetis et fi[n]chetis de bono corde et de bona voluntate, placuit michi libenti animo et spontanea voluntate, dono vobis intus ipsa cerca et de foris in ipso Pueio, quod faciatis ibi unusquisque vestras casas quales meliores potueritis facere, et sedeatis ibi franchos et liberos, et habeatis ibi foro de Iacha.
Et dono vobis tota mea hereditate regalenca de Pintano, herema et populata, sicut vobis dedit eam dominus comes pater meus, ante don Ferriz et don Marcho, ut dividatis eam inter vos sicut melius videritis per directum.
Et insuper dono vobis ut laboretis et exampletis in meos escalidos propios, ubi invenire poteritis, iuxta hereditates et terminos de ifanzones et de monasterios.
Et nullo populatore ifanzone, qui ibi venerit populare, quod habeat ibi sua francheza quomodo solet habere in alias suas hereditates, salva mea fidelitate et de omnium successorum meorum.
Et nullo populatore qui venerit ibi populare et steterit cotidie in iusta populatione, si habet hereditates regalencas in aliis locis, quod habeat illas franchas et liberas ad foro de Iacha.
Similiter, nullo homine qui teneat hereditate de ifanzone in alio loco, et venerit populare et stans cotidie in ista populatione, et voluerit tenere ipsa hereditate de ipso ifanzone, faciat ei inde [meum] directum, sicut solet facere, et si noluerit eam tenere ipsam hereditatem de ipso ifanzone, dimittat eam et sedeat franchum et liberum in ista populacione ad foro de Iacha.
Et dono vobis terminos per labore in meos escalidos et per tuos ganatos pascare de Petra Scrita usque ad Oraculi, et de illa ulla serra usque ad alia serra, et facite ibi vestros vetatos.
Similiter dono vobis quod talietis fusta et madera et circulos in totas meas silvas regalencas, ubi invenire poteriris per opus de vestras casas.
Et hoc totum donativum, sicut superius scriptum est, ut habeatis et possideatis illud salvum et liberum, et ingenuum et franchum, vos et filii vestri et omnis generatio vel posteritas vestra, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate, per secula cuncta, amen.
Signum regis Adefonsi + Aragonensium et comes Barchinonensium.
Pacta carta era Mª CCª, in mense octobris, in civitatem quam vocitant Oscha.
Regnante me, Dei gratia in Aragone et in Superarbi, atque in Ripacurcia.
Episcopus Petrus in Cesaragusta, episcopus Martinus in Tarazona, episcopus Guillelmus Petri in Lerida et in Rota, episcopus Raimundus Pampilonensis in Sos, episcopus Iofrad in Tortosa, comite Arnal Miri Paliarensis in Ricla et in Fraga et in Buile, don Marcho in Oscha et in Agierbe et in Sancta Eulalia et in Athares et in Rosta et in predicta populatione, Deusaiuda in Biel et in Sos, Petro Lopes in Luesia et in Sibrana, Michael Petriz in Berdum, Loferrinc in Luna et in Aguero, Sancio Necones in Daroca [et] in Ulle, don Fromin in Elson et in Boltaya, Pelegrin in Alquezar et in Napal, Fortunio Acenariz in Tarazona et in Uno Castello, don Arpa in Loarre, don Arnal de Lascun in Boleya.
Sunt testes de hoc super scriptum, domino episcopo Barchinone, et domino episcopo Cesaraugustane, et don Marcho, et don Belenguer de Benavent, et don Arpa, et don Palacin, et don Pedro de Castellazolo, et Gaschet de Soteras.
Ego Andreo de Agierbe, scriptor, iussu domini mei regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001767

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I