Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1286, setembre 22. Borriana
Alfons III d'Aragó confirma als homes de Morvedre l'exempció d'imposts, i la declaración de permanència dins del patrimoni reial, que en els dos casos els havia estat concedida temps enrere pel rei Jaume I
Arxiu del Regne de València. Real Justicia. Vol. 795, ff. 284v-285r. Còpia autoritzada de 1741

Noverint universi, quod nos Alfonsus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, ac comes Barchinone; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, universis hominibus Muriveteris presentibus et futuris, privilegium vobis concessum et civitati Valentie et toti regno Valentie, a domino Iacobo inclite recordationis rege Aragonum, avo nostro, super solvendis peytis, cenis, et quibuscumque aliis exactionibus inter vos, per solidum et libram, ut in ipsis privilegiis melius et plenius continetur.
Confirmamus etiam vobis per nos et nostros privilegium vobis concessum a dicto avo nostro, super eo quod nunquam a corona Aragonum separari positis, ut in ipso privilegio melius et plenius continetur.
Hanc autem confirmationem vobis et vestris facimus sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum bonum et sincerum intellectum.
Mandantes universis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predictas confirmationes ratas firmas habeant et observent, et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione.
Datum Burriane decimo kalendas octobris anno Domini millesimo ducentessimo octuagesimo sexto.
Signum + Alfonsi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie ac comitis Barchinone.
Testes sunt: Jacobus Petri, Guillermus de Angularia, Rodericus Eximinii de Luna, et Amor Dionisii.
Sig+num Raymundi Escorna, dicti domini regis scriptoris, qui mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001850

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I