Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1241, febrer 25. Girona
Jaume I regula les usures dels jueus dels seus estats
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Còdex 9 de la Casa Reial, ff. 3r-4v. Còpia simple de principis del segle XIV
V. Garcia Edo. Llibre de Privilegis de València. València 1988, doc. 9

Iacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani.
Universis terrarum atque regnorum nostrorum subiectis gratiam et benivolentiam in perpetuum.
Regalis benivolencie est sic comoditatibus intendere subiectorum, ut reseratis hiis que comuni utilitati noçiva esse noscuntur, illa sola nutriat et conservet, que utilitatem respiciunt singulorum.
Hinc est qui christiana devotione ab usurarum iam penitus extorssione quiesscente, sic iudeorum insaciabilis cepit avaricia insevire, ut ab hiis qui pro suis neccessitatibus mutuas pecunias recipiunt, non solum inmoderatas et contra modum a nobis dudum constitutum, verum etiam in totius terre reintegrare dispendium usuras usurarum exigere non formidant.
Nolentes igitur eis omnino suarum peccuniarium licentiam mutuandi pro claudem christianorum utilitatem, necessitatem et etiam favorem, sed voracitati eorum modum imponere cupientes, statuimus in preteritis quam in futuris contractibus sive debitis usurariis, quod nullus iudeus audeat amplius recipere pro usuris quam IIII denarios in mense pro qualibet libra denariorum nec ultra istum modum secundum quem predictis numerata in uno anno in sexta parte tantum augmentatur, palam vel occulte recipere, exigere sive extorquere presumat, sive itaque pecunia mutuo data parve vel multe fuerit quantitatis etiam sive tempus solucionis faciende breve vel longum fuerit, sive debitum etiam cirografarium fuerit vel non, sive datis pignoribus mobilibus et inmobilibus, sive etiam non datis, nullo modo modus a nobis preter positus excedat quin exsolvendis usuris vel in fructibus pignorum percipiendis, et si de fructibus pignorum aliquo evento ultra prefinitum modum acceperint, cedat iudeis creditoribus in solucione sue sortis, ita quod ex ipsa perceptione atenuetur sors debitori numerata pro rata fructuum ultra pretaxtatum usurarum compotum perceptorum.
Et si tantum fuerit illud quod ex predictis fructibus ultra exceperint, quam sortem omnino evacuet, iudei caucionem illius debiti reddere compellantur.
Statuimus etiam ut nullus iudeus de cetero sive usuram in sortem redigendo vel in primo et dialibus instrumentis sive in aliquibus subsequentibus novacionibus sicut facere consuete, sive in aliquo quocumque excogitato ingenio audeat usuras usurarum exigere vel recipere, sed simpliciter et absque omni fraude, secundum sortem debitori numeratam, a die numerationis facte usque addiem solucionis, usuras computet nec forma pretaxtatam excedat.
Et ut prestito morbo medela competens adhibeatur.
Statuimus etiam ut iudei in civitatibus, villis, castris, castellis et locis in quibus degunt, semel in manu viccarii tantum vel illis qui ad hoc fuerit constitutus corporale prestet iuramentum, quod in omnibus contractibus usurariis, iuxta cotum et forma a nobis statutam in omnibus observabunt, quod eam in aliquo non excedent.
Et quilibet tabellio habeat penes se nomina iudeorum talem iuratorum, nec audeat aliquis tabellio instrumenta alicuius iudei conficere, nisi quorum nomina penes se habuerit et illis solum facit instrumenta, quos in veritate compererit sic iurasse.
Addimus etiam quod in singulis contractibus et instrumentis duo testes ad minus apponantur, qui personas cognoscant contrahentium, et facti noverint veritatem.
Item statuimus quod si non pecunia numerate sed alie res mutuo date fuerint, que consistant in pondere vel mensura, sicut piper, bladum et vinum et oleum et hiis similia, caveatur adtente ne sub illa specie constitucionibus nostris fraus aliqua fiat, sed secundum mensuras vel pondera in exsolvenda sorte observancia similis habeatur, et si res in peccuniam redigere voluerint, illarum rerum, secundum tempus in quo tradite fuerint, fidelis extimatio habeatur et, facta legitima extimacione, ad contractum procedant, secundum formam superius nominatam.
Item statuimus ut tabelliones diligenter et subtiliter inquirant in quolibet contractu, utrum inter christianum et iudeum contra ordinacionem nostrum adhibita sit fraus aliqua vel machinacio; quam si intervenisse compererint, iudici vel vidicario vel in loco illo presidenti non different revelare et tamen nullo modo confiscant instrumenta.
Et ad evitandum omnem suspectionem ante confeccionem instrumenti a christiano debitore, vel sip lures debitores fuerint a singulis vel a saltem ab honestiori et de quo melius videbitur, quem facte noverit veritatem, huiusmodi exigat iuramentum: “Iuro ego talis, quod in contractu isto nullam fraudem vel machinacionem adhibui vel ab aliquo adhibitam esse novi ut contra constituciones domini regis iudeus iste habeat aliquid a me vel ab aliis condebitoribus vel fideiussoribus pro usura istius debiti, sed tantam sortem recepi et tales usuras sibi promito nec aliquid ultra dedit pro isto debito vel promisit”.
Et ex tunc tabellio, habita sortis et usurarum noticia, conficiat instrumenta ita distincte, quod sors per se et usura per se nominetur nec racione prolongamenti vel aliqua alia ex causarum audeat unum cumpilum facere sortis et usurarum.
Si vero aliquis tabellio aliter quam, quod supra dictum est, instrumenta confecerit iudeorum perpetuo tabellionatus privetis officio et nichilominus, iuxta iudeatatis arbitrium, pena debita feriatur.
Iudeus etiam qui contra prestitum modum palam vel occulte aliquid a debitore suo recipere, exigere vel demandare presumpserit, vel qui aliqua machinacionem vel fraus usuras in sortem redegerit, vel usuras usurarum acceperit, vel prefatas contra constituciones nostras aliquid attemptaverit, ipso quidem facto, toto illo debito careat in quo hoc comisse videbatur, cuius medietas delatori, reliqua vero medietas nostra erario aplicetur.
Et hec pena totiens comitatur, quotiens ab aliquo contra prefinitum modum aliquid fuerit attemptatum.
In preteritis vero negociis talem cautelam adhibemus, ne possit veritas occultari, quod si de quantitate sortis numerate vel de solucionibus factis tam sortis quam usure, sive de usura in sortem involuta in primo instrumento vel in quibusdam subsequentibus execratis novacionibus, quas in posterum fieri prohibemus, in christianum et iudeum questio sive dissentio habeatur, ita quod in hiis discordiis inveniantur, quilibet rerum, prius prestita iuramento de veritate dicenda, a iudice requiratur et si concordes inventi fuerint, dictis eorum stetur, et tamen forma a nobis statuta servetur, quoniam et ad preterita negocia has constituciones nostras extendimus.
Si vero discordes inveniantur, iniungantur probacio christiano, qui per duas vel tres testes ydoneos iudeos vel christianos vel aliis legittimis probacionibus suam probet intencionem, et si iudei testes habere meruerint, in hiis casibus sola sufficiat christianorum probacio, non obstantibus constitucionibus de probacione per iudeum et christianum facienda a nobis vel antecessoribus nostris in favorem editis iudeorum.
Si autem in defectu probacionis rem in dubium venerit de sorte, que in instrumento contineatur, deducatur usura que sorti presumunt involuta, secundum dilacionem faciende solucionis in instrumento comprehensa et illa deduccio fiat ad racionem IIIIor. denariorum pro libra in mense, et facta tali deduccione, secundum id quod in residuum fuerit de sorte, incipiat fieri computacio a die confecti instrumenti; ita tamen quod forma et modi a nobis constitutus in aliquo non ledatur.
Hoc etiam in hiis preteritis mutuis moderamine adhibito, ut quantumcumque fuerit tempus non exacte sortis, ultra duplum iudei non recipient, quod est, quod nihil ultra petant vel accipiant racione usurarum, ex quo sorti usura fuerit coequata, et ex quo facta fuerit talis solucio, vel si tale voluerint recipere solucione, deponatur pecunia et consignetur et ex tunc iudei compellantur suis debitoribus reddere cautiones.
Item ut in iuramentis faciendis non sit christianorum condicio deterior quam sit ipsa condicio iudeorum, statuimus quod iudei in quibuscumque causis, non a modo in sinagogis suis et in locis separatis, secundum quod in quibusdam locis consueverint secundum coram iudice in curiis vel in locis in quibus iudices iudicant et ubi chritianis sua prestent iuramenta, et ipsi similiter iurent super legem Moysi et X precepta legis et alias sollempnitates et maledicciones, que secundum consuetudinem Barchinone specificari consuevere in iuramentis iudeorum, eis in posterum ubique specificentur et illa sollempnitas in eorum iuramentis irrefragabiliter observetur; quam quidem formam ne sub pretextu ignorancie valeat irritati, ad omnes civitates scriptam transmissimus sigilli nostri munimine roboratam ut et ibi observetur, et per suas dioceses defensores civitatum faciant inviolabiliter observari.
Et quia cordi nobis est ut prefata omnia sic inviolata permaneant, ut in omnes vel in locis omnibus nostre donacioni subiectis perpetuam obtineant firmitatem, precipimus universis vicariis, baiulis, iusticiariis et aliis quibuscumque iudicibus, ut circa observacionem predictorum, tam futurorum quam preteritorum sollicite vigilent et intendant, qui si contra predicta fecerint vel in his exenquendis negligentes inventi fuerint vel remissi, iuxta nostrorum arbitrium puniantur et nichilominus officii sui priventur honore et potestate careant iudicandi.
Statuimus etiam ut testis, quicumque sit, christianus vel iudeus, qui circa hec que a nobis constituta sunt, in quocumque casu inventus fuerit degerasse, tanquam periurus ad testimonium minime admittatur et nichilominus et tanquam falsarius iuxta terre consuetudine puniatur.
Datum Gerunde V kalendas marcii anno Domini M. CC. XL. et sine signo regis et testibus.
Signum Guillamoni scribe, qui de mandato domini Regis pro domino Berengario barchinonensi episcopo cancellario suo et cetera.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001858

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I