Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1242, febrer 15. Lleida
Jaume I confirma els furs de Huesca als habitants de Fraga i els dóna llicència per poder triar anualment quatre jurats per al govern de la vila
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Pergamins de Jaume I, nº 903
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 45

Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus, damus et liberaliter perpetuo confirmamus vobis, fidelibus nostris hominibus de Fraga, tam presentibus quam futuris, quod habeatis illos foros de Oscha in omnibus vestris causis et foris, sicut usque hodie habuistis et ipsi oscenses habent et utuntur cum anno et die.
Item, concedimus et confirmamus vobis illud vetatum quod iam vobis dedimus cum alia nostra carta, quod concedimus tantum illis qui sunt de realencho.
Item, concedimus vobis quod habeatis et possitis eligere quatuor probos homines de vobis de anno in annum et mutare qui sint iurati qui gubernent villam de Fraga et custodiant ad fidelitatem nostram et habitancium eiusdem et hoc donum de iuratis habendis duret quandiu vobis placuerit.
Datum Ilerde, XV kalendas marcii anno Domini M. CC. XL. secundo, era Mª CCª octuagesima.
Signum + Iacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: Ferrandus, infans Aragonum. B. de Angularia. Rotgerius B., comes fuxensis. Egidius de Trossillo. Assallitus de Gual. Petrus Petri, iusticia Aragonum.
Sig+num Guillelmi Scribe, qui mandato domini regis hanc cartam scripsit loco, die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001457

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I