Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1242, setembre 13. ValŔncia
Jaume I fa donaciˇ del castell i vila de Cella al consell municipal de Teruel, per tal que siga una nova aldea del seu terme general
Arxiu Hist˛ric Provincial de Terol. PergamÝ 4V. Original.

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros donamus, concedimus, et laudamus vobis, fidelis nostris Matheo de Hoteyša, archipresbiter, et Sancio Moynoš, iudici, et Ferrando Petri Moynoš, iurato, et pro vobis stipulantibus universis aliis judicibus et juratis et toti concilio Turolum, tam ville quam aldearum et vestris successoribus imperpetuum, tam presentibus quam futuris, castrum et villam de ăeyla, cum domibus et casallis, cum hereditatibus, heremis et populatis, cum pratis, pascuis, herbis, aquis et lignis, cum nemoribus et garrigis, cum ortis et ortallis, cum molendinos et aquis suis et aqueductibus, cum carnišeriis sive paludibus aut amargallis, cum venacionibus et piscacionibus et defesis, cum planis et montibus et cum omnibus terminis ac pertinenciis suis, ut predictum castrum et villam de cetero perpetuo habeatis cum omnibus supradictis per aldeam propriam liberam et francham de Turolio, ad habendum, tenendum, possidendum et expletandum, ad bonam consuetudinem aliarum Turolii aldearum, cum peitis, questiis, tallis, apellitis, exercitibus et cavalcatis et fonsadenus.
Ita quod ibi nichil amplius retinemus, nisi quantum de consuetudine percipimus et habemus in aliis aldeis de Turolio.
Hoc tamen retento quod perpetuo annuatim in festo sancti Michaelis septembris detis et faciatis nobis et successoribus nostris, vos et successores vestri, illud tributum quod inde consueverit recipere nostri antecessores et nos ipsi, et quod scriptum est in eorum et nostris libris.
Datum apud Valenciam idus septembris era millesima CC. octuagesima.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1¬ col] F. episcopo Valencie, magister Martinus archidiaconus. [2¬ col.] Petrus Cornelii, majordomus Aragone, Exeminus de Focibus, Pelegrinus de Trossillo. [3¬ col.] Guillermus de Aquilone, dominus Ladro, Exeminus Petri.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis hanc cartam scripsit loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000016

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I