Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1260, març 21. Zuera
Jaume I disposa, a petició del consell municipal de Teruel, que els béns deixats pels infants morts, menors d'un any i un dia, han de destinar-se als parents més pròxims de la banda de procedència dels esmentats béns
Arxiu Històric Provincial de Teruel. Pergamí 15A. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus vobis, toti concilio hominum Turolii et vestris, ac statuimus imperpetuum, quod de cetero si filius vel filia alicuius hominis vel femine obierit, sic quod a die qua natus fuerit sive nata, usque ad diem qua obierit non vixerit per annum et diem, omnia bona et possessiones ipsius revertantur et sint propinquorum parentum suorum ex parte illa de qua dicta bona et possessiones ei pervenerant, et si vixerit per annum et diem a die qua natus sive nata fuerit, usque ad diem qua obierit, omnia bona et possessiones eius reventantur et sint patris vel matris eius qui ei supervixerit.
Statuimus etiam imperpetuum quod puer sive puella orfanus sive orfana, non possit de rebus suis aliquam alienacionem facere in dampnum eius quousque compleverit etatem quatuordecim annorum.
Mandantes senioribus, maioribusdomus, justiciis, juratis, alcaldis, judicibus et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predictam concessionem et statutum nostrum firmiter observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant unquam aliquo tempore, aliquo modo et aliqua racione.
Datum apud Çueram XIIº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº Lº nono.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] P. de Montecatheno. [2ª col.] Gaucerandus de Pinos, Eximinus de Urrea. [3ª col.] P. Martini de Luna. P. Sesse.
Sig+num Petri de Capellades, qui mandato domini Regis pro domino G. Dei gratia episcopo ilerdensi, cancellario suo, hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000042

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I