Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, novembre 10. Borriana
Jaume I dóna a Eiximèn Pérez de Luesia unes cases a Borriana que fóren d'un musulmà anomenat Bal Axubrí i també unes terres
Arxiu Històric Nacional. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 480, nº 42R. Original

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro firmiter valituro, donamus et concedimus tibi, dilecto nostro Eximino Petri de Lusia, unas casas que sunt infra villam de Burriana, que fuerunt dez Bal Axubrini, cum omnibus directis et pertinenciis suis, ut de cetero eas habeas et possideas francas, salvas et securas, tu et omnis generatio et posteritas tua, de terra usque ad cellum, ad dandum, vendendum, inpignorandum, et quocumque modo volueritis alienandum, sicut melius potest dici et intelligi tuo tuorumque salvamento.
Datum apud Burrianam IIIIº idus novembris anno Domini Mº CCº XXXº tercio.
Donamus etiam quatuor iuvatas de terra in termino de Benifatima, que affrontant ex una parte cequia maior, et ex alia parte in hereditate Dominici Luppi de Pomar, et ex tercia et quarta parte in hereditate Sancii de Val et Fortunii de Auero.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes: [1ª col.] P. dertusensis episcopus. [2ª col.] Petrus Ferrandi de Açagra, Garsias Romei. [3ª col.] Guillermi Assalliti, Rodericus Ximini de Lusia. [4ª. col.] F. Didaci, majordomus curie, P. Petri, justicia Aragonum.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000075

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I