Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1242, gener 10. Barcelona
La reina Violant dóna al consell municipal de Morella les deveses de La Vallivana i Salvassòria
Arxiu Municipal de Cinctorres. Llibre de privilegis i documents variats. Còpia simple del segle XV

Manifestum sit omnibus, quod nos Yoles Dei gratia regina Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitisa Barchinone et Urgelli et domina Montispesulani, damus, concedimus et laudamus vobis, populatoribus de Morella et de termino ipsius, presentibus et futuris, pro vedato seu devesa, totum illum montem qui vocantur Vallivana et Salvasoria, sicut afrontatur ex prima parte cum termino de Catin et ex secunda cum termino de Aras, et ex tertia parte cum serra de Vallibona, et de quarta parte sicut aque labuntur circa dictum terminum.
Predictum itaque montem, cum suis introitibus et exitibus, ingresibus et regresibus, aquis, pascuis, venationibus et pertinentibus universis, damus et concedimus vobis, dictis populatoribus, liberum et franchum, ad vestras vestrorumque proprias voluntates.
Mandamus igitur firmiter et stricte, quod nullus homo preter vos, dictos populatores, audeat vel presumat incidere ligna, cremare, venare vel pascere in dicta devesa vel termino eius, sicut in predictis affrontationibus continetur.
Datum Barchinone IV idus januarii anno Domini Mº CCº XXXXIº.
Huius rei testes sunt, dominus Arnaldus Corella, dominus Joannes Petri de Taraçona, dominus Fortunuis Gata, dominus Santius de Fraga.
Et ego magistro Guido, qui mandato domina Regina hoc scribi fecit, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000174

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I