Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1249, octubre 13. Calatayud
Jaume I dóna a Jofré de Loaysa i la seua dona Jaumeta els castells i viles de Banyeres i Serrella, en el regne de València
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Cartes reials de Jaume I, nº 70, extra sèries. Còpia del segle XV

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus per hereditatem propriam, francham et liberam vobis, Jaufrido de Loaysa et Jacomete uxor vestre et vestris imperpetuum, castrum et villam de Bigneras, et castrum et villam de Serrella, que sunt in regno Valencie, cum furnis et molendinis, aquis, erbis, montibus, pratis et pascuis ac terris cultis et incultis, hermis, et pro plantis, introitibus et exitibus, terminis et suis pertinenciis universis, a celo in abisum, ad habendum, tenendum, possidendum, explectandum, dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis perpetuo faciendas, exceptis clericis et personis religiosis. Salvis et retentis tamen nobis et nostris imperpetuum in eisdem casus pace et gratia.
Datum Calatajubii tertium idus octobris anno Domini Mº CCº XLº nono.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Petrus Cornelii majordomus Aragone, Guillermi Romei, Alvarus Pereç, Eximinus de Focibus. Eximinus Petri.
Signum + Petri Andree, qui mandato domini Regis pro G. Scribe, notario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000180

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I