Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1236, abril 22. Terol
Abu Said dóna al bisbe de Sogorb les esglésies dels pobles de l’Alt Millars, que són possessió seua i que més endavant constituiran el senyoriu d’Arenós
Arxiu del Regne de València. Reial Justícia. Vol. 806, ff, 18-20v. Còpia autoritzada de la segona meitat del segle XVIII
Garcia Edo, Vicent. Segorbe en el siglo XIII, 1987, pp. 85-86. Transcrit en 1987 a partir del manuscrit de referència

In Christi nomine. Amen.
Innocestat presentibus et futuris quod nos, Azeyt Abu Zeyt, vel potius Vincentius, rex Valencie, nepos Almiramamolini; attendens quod principes tunc justitiam excolunt cum neminem ledunt, et ius suum unicuique tribuunt; hoc idem in iuribus Segobricensis ecclesie conservare volentes, licet non omnia que secundum divisiones inclite recordacionis regis Bambe, ab antiquo habuit partim a christianis partim a sarracenis detenta ei assignare possimus, quatenus tamen possumus procedere, cupientes omnia ea in presentiarum ad manus nostras, per nos et nostros tenemus, videlicet Arenoso, Montan, Castielmontan, Sirat, Tormo, Fuentes, Villahaleva, Villamalur, Bordelos, Arcos, Xoda, Buey Negro, Villamalea.
Et ex ipsa parte ea que in proximo volente Altissimo habere speramus, scilicet Ondam, Nules, Huxon et Almanera, cum omnibus terminis et pertinentiis suis, cum omnibus vallibus, montaneis, prout predicta castra versus Segobricam concluduntur.
Ex altera autem Alpuent, Cardeiheis, Andilla, Tuessa, Chelva, Dominio, Juliella, Liria et inde Murbedro, et omnia alia que infra ista versus Segobricam includuntur, Deum habentes pre oculis, et in remissionem peccatorum nostrorum, ab ista die in antea segobricensis ecclesie et venerabili carissimo amico nostro Guillermo, eiusdem in pastorem electo assignamus, concedimus, et damus, ut ex tunc tanquam diocesanus episcopus noster ea ad ius vestrum vestreque ecclesie habeatis, possideatis, et quatenus oportunum fuerit expletetis in eternum, et in seculum seculi usque in finem mundi, vobis et dicte ecclesie in civitate ipsa sive diocesi, castris et villis, omnia iura illa que in vicinis episcopatibus, videlicet conchensis, cesaraugustanensis, omnes ecclesie et matrices et alie percipere dinoscuntur ab integro assignando.
Promittentes vobis in eo qui dixit “Ego sum via veritas et vita”, quod in castris, villis, ruribus vel aldeis, de tam nominatis vel de aliis que infra concluduntur que iam habemus pro ut diximus cum, dante Domino, in proximo habere speramus, quam cito fidem et baptismum nostrum publicaverimus, in omnibus clericos vestros recipiemus ad omnia, que secundum canonicas sanctiones quibus diocessanus in sua potest diocesi injungere et mandare.
Hoc idem posteris nostris fidelibus filio et filiis districte mandamus, et eos ad hoc perpetuo obligamus, quod hanc concessionem nostram piam, justam, rationabilem, ratam, habeant, custodiant et conservent, et faciant bona fide quantum in eis fuerit inviolabiliter observari.
Nos autem, licet de fide nostra adhuc publicare nollumus, donec nostris commodis tempus adveniat oportunum, ab ista tamen die in antea, pro nobis et omnibus christianis nostris vos recipimus, quo ad omnia que episcopus potest in sua diocesi et in suos parroquianos, in nostrum episcopum et pastorem.
Actum est hoc apud Turolium, decimo calendas madii anno Domini millessimo ducentesimo trigesimo sexto.
Actum est hoc in presentia nobilis viri Petri Ferdinandi, domini dicte civitatis Sancte Marie de Albarrazin; et furtadi, militis ipsius Azeydi, testium ab ipso ad hoc rogatum.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000211

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I