Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1274, febrer 20. València
Jaume I atorga la carta de població de Vila-real, a fur d'Aragó, incloent la concessió de mercat setmanal i fira anual
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 19, f. 105r/v. Original. / Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 859, f. 235r/v. Còpia de 1336. / Arxiu Municipal de Vila-real. Còpia autoritzada de 1340
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de Vila-real. 1995, pp. 67-69

Quod cum ad reges et principes spectet populacionibus quas faciunt certos terminos asignare, et earum populacionibus foros seu consuetudines concedere, sub quibus vivere debeant atque regi; idcirco Nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani, per nos et nostros successores, damus et concedimus vobis universis et singulis populatoribus populacionibus Ville Regalis, quam in termino Burriane statuimus facienda, terminos certos, scilicet a cequia majori Burriane, sursum versus dictam populacionem, et exinde, sicut afrontat cum termino de Nuules, et exinde usque a.l antiguor vocatum Misquitiella, quod est versus Bechin, et exinde usque ad mollonem cohopertum cabecii, in quo scinditur petra, et usque ad rivum de Millars.
In quo quidem termino habeatis usum aquarum et lignorum et erbarum, et petre ac calcis, et aliorum necessariorum vobis seu usui vestro et ganatorum vestrorum, libere et in pace, et nullum vobis in hiis impedimentum facere valeat, vel contrarium ullo modo. Salvo tamen quod habitatores Burriane et sui ganati, habeant usum predictorum in dictis terminis, exceptis hereditatibus quas vos et vestri laborabitis, sicut hactenus habere consueverunt, et vos similiter in terminis aliis Burriane.
Volumus etiam et concedimus vobis, dictis populatoribus et vestris imperpetuum, quod sitis populati in dicta populacione ad forum Aragonum, et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sint populati, et in carta quam inde a nobis habent plenius continetur. Et nos de presenti ipsum forum et franquitatem, sicut ipsi homines Burriane ea a nobis habent, vobis et vestris concedimus atque donamus.
Concedentes vobis et vestris imperpetuum, quod omnes et singuli illi qui hereditates vel possessiones infra dictos terminos habent seu habuerint, teneantur pro ipsis vobiscum et cum vestris contribuere in peitis, cenis, monetatico et in redempcione exercituum, et in quibuslibet aliis regalibus exaccionibus et demandis, et vicinitate facere in dicta populacione Ville Regalis.
Concedimus etiam vobis et vestris imperpetuum, mercatum tenendum in dicta villa seu populacione singulis diebus sabatinis, et firam, etiam semel quolibet anno tempore quo vos volueritis, dummodo non sit eo tempore quo fira tenetur in Castilione vel locis aliis circunstantibus Burriane. Nos autem, per nos et nostros recipimus sub firma custodia nostra, proteccione, comenda et guidatico speciali, sub pena quingentorum morabatinorum auri, omnes et singulos ad ipsum mercatum et firam, in veniendo scilicet ad ipsum mercatum et firam, et stando ac redeundo, nisi fuerint raptores, latrones, homicide, banditi vel de aliis maleficiis, pro quibus capi debeant, inculpati seu etiam accusati, vel debitores aut fideiussores manifesti.
Est tamen sciendum quod retinemus nobis in predicta populacione, furnos, molendinos, carniceriam, pensum et almudinum, et operatoria sive tendas.
Insuper etiam, per nos et nostros enfranquimus et franchos ac liberos facimus vos, dictos populatores et vestros, hinc ad decem annos primos venturos et continue completos, et omnia bona vestra presencia et futura, ab omni peyta, questia et cena, et exercitu et cavalcata et redempcionibus earundem, et a qualibet alia exaccione sive demanda regali. Ita, videlicet quod in predictis decem annos, non teneamini vos vel vestri dare nobis vel nostris aliquid pro predictis vel aliquo eorum, nec nos vel nostri, ea a vobis vel vestris, infra ipsos decem anno petere valeamus, set sitis inde per ipsum tempus franchi et liberi, cum omnibus bonis vestris et penitus absoluti.
Mandamus itaque firmiter baiulis, curiis, justiciis, juratis, alcaydis, procuratoribus et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione.
Datum Valencie Xº kalendas marcii anno Domini Mº. CC. LXXº. tercio.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: frater Arnaldus episcopus Valencie, Jacobus episcopus oscensis, Bernardus Guillermi de Entença, Blaschus Maça, Sanccius Martinez de Oblitis.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti, hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000231

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I