Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1258, juliol 7. Castelló de Borriana
Carta de confraternitat entre Abu Said i Eiximén Pérez d'Arenós
Arxiu del Regne de València. Reial Justícia. Volum 805, ff. 464r-465r. Còpia autoritzada de 1763
Transcripció del document en 15-V-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Caith Abuceith, nepos Miramomenini, facimus ordinacionem et confraternitatem inter nos, ex una parte, et vos Eximinum Petri de Arenoso, ex altera, ratione filiorum nostrorum et vestrorum.
Nos igitur Ceith Abuceith predictus, volumus quod Ferrandus Petri filius nostri habeat post dies et obitum nostri, predicti Ceith abuceith, castrum et villam de Villamarxant, cum omnibus terminis et pertinenciis suis perpetuo possidendam, simul cum Villamalur et aliis castris que sibi dedimus in rivo de Millars, prout in cartis sibi inde confectis plenius continetur.
Item, damus et concedimus predicto Ferrando Petri, filio nostro, post obitum nostri, predicti Ceith abuceith, totum illum honorem quem habemus et habere debemus in Aragonia pro rege Aregonum, sicut in instrumento a vobis Ferrando Petri facto continetur, et prout in instrumento quod inde habemus a rege Aragonum plenius continetur.
Item, damus Alde, predicta filia nostra, castrum et villam de Chest del Campo, simul cum aliis castris que sibi dedimus in rivo de Millars, per hereditatem propriam perpetuo possidendam post dies meos, sicut in cartis nuptialibus inter nos et vos, Eximinum Petri de Arenoso, ratione filiorum nostrorum et vestrorum confectis, melius et plenius continetur.
Item, difinimus et perpetuo penitus absolvimus vobis, Eximino Petri de Arenoso predicto, omnem petitionem, questionem seu demandam quam vobis vel vestris possemus facere vel movere, ratione alcharearum de Torrent, Betera, et Boylle; itaquod exnunc non teneamini vos vel vestri, nobis vel nostris, predictis alchareas vel alteram ipsorum reddere vel tradere, vel pretium aliquod pro eisdem, set illud ius totum quod nos habemus vel habere debemus in predictis omnibus alchareis, bono corde et libera voluntate nostra et consilio et voluntate, cum assensu similiter vestri Eximini Petri predicti, excambiamus cum Villamarchant, et quam nos Ceit Abuceith habemus et teneamus dum nobis fiunt vita comes sicut superius dictum est.
Et expressum volumus etiam et concedimus, quod vos predictus Eximinus Petri de Arenoso teneatis turrim et alchaream de Chest, cum omnibus pertinenciis suis, tamdiu quousque sitis integre et plenarie persolutus de redditibus eiusdem turris et alcharia, de duodecim milibus solidis jaccensis quos vobis debemus, et cum fructis persolutus de predictis duodecim milibus solidus de redditibus predictis, reddatis et tradatis nobis turrim et alchariam de Chest predictam, cum terminis et pertinentiis suis libere, sine aliqua contradiccione, si nos tamen tunc vixerimus, et si nos mortui fuerimus reddatis et tradatis dictam turrem et alchaream Blasco Eximino et Alde, filie nostre, uxori sua.
Ad hoc Eximinus Petri de Arenoso predictus, concedimus omnia predicta et singula sicut per vos Ceith Abuceith dictum superius ordinata sunt et narrata, et promittimus bona fide et legalitate nostra omnia prelibata pro posse nostro attendere et complere sine aliquo contradictio.
Actum est hoc apud Castellionem de Burriana, nonas julii anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo.
Sig+num Ceith Abuceith, nepotis Miramomenini, predicti.
Sig+num Eximini Petri de Arenoso, predicti, nos qui predicta laudamus et concedimus.
Testes huius rei sunt, Garcia Peris de Castaylla, Garcia Periz de Valamaçan, Sanxo Sanxis de Gorriniz, Berengarius de Taraçona, Garcia Furtado.
Sig+num Bernardi de Luça, notarii publici Valencie, qui hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000349

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I