Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1154, desembre. Saragossa
Ramon Berenguer IV dˇna al monestir de Salš (Rueda) el lloc de Lagata i la vall d'Albaiar. Figura a continuaciˇ la confirmaciˇ, sense data, efectuada pel seu fill el rei Alfons
Arxiu Hist˛ric Nacional. Madrid. Clergat. Pergamins. Carpeta 3751, n║ 5. C˛pia de ┐...?. El pergamÝ n║ 4 d'aquesta carpeta Ús una altra c˛pia de cronologia incerta, per˛ estÓ en estat fragmentari i li manca algun parÓgraf del text i porta la data de l'any equivocada. Diu "LX" i deu dir "XC"
Transcrit el 25-V-2006 a partir del manuscrit citat en primer lloc

In Dei nomine et eius divina clemencia, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Ego Raimundus, Dei gratia comes Barchinonensis et princeps Aragonensis, facio hanc cartam donationis et confirmacionis tibi, Raimundo, dicto abbati de Salš, et omnibus fratribus et successoribus tuis, tam presentibus quam futuris, cisterciensem hordinem observantibus.
Placuit michi libenti animo optimo corde et spontanea voluntate, et propter amorem Dei et remedium anime mee, et animarum meorum et omnium successorum; ideo dono et concedo vobis La Gatta, cum aquis et pascuis et omnibus terminis et pertinenciis suis, eremis et populatis, totum et integrum, sicut unquam melius fuit, ut ibi faciatis monasterium et abattiam cistercensis hordinis, ad honorem et laudem omnipotentis Dei et sancte Marie genitricis Jhesuchristi et omnium sanctorum.
Insuper dono et concedo vobis illam vallem que dicitur d'Albaiar, sicut contin[et] [.....] d'Alfocino dels Ar[co]s usque ad [..... .....] sancti Petri, videlicet usque ad [serram del] Sauc, sicut aque undique [.....] vertunt.
Ad huc autem dono et concedo vobis pascua in tota terra mea ad nutrimentum totius proprii vestri ganati.
Et mando quod si aliquis homo per violenciam aut per furtum aliquid vobis abstulerit totum et integrum sine rixu vobis restituat, et michi mille solidos pec[tet].
Hoc autem donativum suprascriptum laudo et confirmo vobis, quod habeatis illud salvum, liberum et quietum, vos et omnes successores vestri, per cuncta seculorum secula, amen.
Signum + Raimundi, comitis.
Facta carta era M¬ C¬ [XC]¬ II¬, in mense decembris, in civitate Cesaraugusta, dominante me Dei gratia in Aragone et in Super Urbi, et in Ripa Curcia, in Lerita atque in Tortosa.
Episcopus Petrus in predicta Cesaraugusta. Episcopus Martinus in Tarašona. Episcopus Dodo in Oscha atque in Jacca. Episcopus Guillelmus Petri in predicta Lerita et in Rota.
Et est senior in Belxit Galindo Xemeneš. Senior in ăaragoša Palašin, et in Alagon et in Petrola. Senior in Calataiub Petro de Castellašolo. Senior in Daroca Santio [Necones]. Senior in Borja et in Magallone don Blasco. Senior in Tarašona et in Uncastello Fortunio Acenar. Senior in Ricla Arnald Mir comiti Paliars. In Lusia Petro Lopeš. In Luna Alaman. In Sos [Bs. Aivari]. In Osca Ferriš.
Ego Petrus Lusia iussu domini mei comitis hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.
Signum Adefonsi regis Aragonensium et comitis Barchinonensium, qui hoc laudo et confirmo vobis, abbati de Salš et successoribus vestris, et habeatis et possideatis hoc totum donativum sicut superius scriptum est in propriam hereditatem et vestram voluntatem.

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000366

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I