Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1384, marš 4. Tamarit
El rei Pere el Cerimoniˇs ordena la reparaciˇ del privilegi de la franquesa de lleuda i altres imposts, que relaciona, concedida per ell l'any 1363 als musulmans de la Vall d'Uixˇ, i ratifica el seu contingut
Arxiu del Regne de ValŔncia. Cancelleria Reial. Registre 624, f. 93r/v. C˛pia de la primera meitat del segle XV. Hi ha una altra c˛pia semblant, a l'esmentat arxiu, en el registre 611, f. 228r/v.
Garcia Edo, Vicent. La carta pobla de 1250 i el dret dels musulmans de la Vall d'Uixˇ. 2000, pp. 111-113

Privilegi de franquea dels moros de la Vall d'Uxˇ, ab los privilegis inserts.
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comesque Barchinone, Rossilionis et Ceritanie; quoniam pro parte vestri aljame sarracenorum Vallis Uxonis, fuit nobis humiliter supplicatum ut cum vos cartam exempcionis subscripte per nos vobis dudum facte duxeritis casualiter amitendam, dignaremur ipsam ex clemencia nostra regia facere reparari; nos igitur vestre supplicacioni annuentes benigne, cartam ipsam in registris archivi nostri perquiri mandavimus et inventam reparari ut sequitur per hunc modum:
"Nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum et cetera. Volentes vos aljamam sarracenorum Vallis Uxonis, qui pretextu guerre Castelle dampna et plurima sustulistis favore prosequi graciose, ut ex quo constantes in nostra fide et naturalitate prestitistis nostram senciatis munificenciam liberalem, tenore presentis enfranchimus et franchos et inmunes facimus vos, dictam aljamam et singulares vestrum, per totam terram et dominacionem nostram, ab omni lezda, pedagio, et quacumque exaccione earumdem, sic quod per nos aut aliquos officiales nostros, ad solvendum aliquam lezdam et pedagium, vel quid quam racione ipsorum in aliquibus locis terre et dominacionis nostre compelli minime valeatis, immo sitis ab inde cum omnibus bonis vestris perpetuo absoluti. Mandantes per eandem gubernatori nostro generali eiusque vicesgerentibus, vicariis, baiulis, justiciis, suprajunctariis, šalmedinis, merinis, ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, vel locatenentis eorumdem, quatenus franquitatis gratiam huiusmodi firmam habeant et observent, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione. In cuius rei testimonium hanc vobis fieri et sigillo nostro secreto iussimus communiri. Datum in villa Montissini, vicesima quarta die septembris anno a Nativitate Domini M║ CCC║ sexagesimo tercio. Raimundus Nepotis."
Mandantes per hanc eandem gubernatori, baiulis, justiciis, suprajunctariis, šalmedinis, lezdariis, pedagiariis et aliis nostris officialibus quibuscumque, presentibus et futuris, quatenus huius reparacioni tanquam originali suo adhibeant in omnibus plenam fidem, ac si dicta originalis carta in sui prima figura ostenderetur eisdem.
In cuius rei testimonium presentem fieri iussimus nostro sigillo pendenti et munitam.
Datum in villa Tamariti, quarta die marcii anno a Nativitate Domini M║ CCC║ octuagesimo quarto, regnique nostre quadragesimo nono.
R. cancellarius. In Gratiarum.
Berengarius Segarra mandavit fieri scribi pro domino regi, cum eius litera data in villa Tamariti XXII febroarii anno predicto, et Berengarium de Relato ac Petrum ša Costa, consiliarius.

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000375

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I