Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1243, marš 9. Onda
Abu Said atorga la carta pobla de Villahermosa
Arxiu del Regne de ValŔncia. Manaments i Empars, 1632, llibre 6, mÓ 60, ff. 18r-19v. C˛pia autoritzada
Chabßs, Roque. "ăeit Abu ăeit". El Archivo. 1891, pp. 285-287

Hoc est translatum sive exemplum, actum Ville Formosse, die XXV februarii anno a Nativitate Domini M║ D║ LXXIX║, sumptum fideliter a publica forma cuiusdam privilegii concessi per dompnum Ašeyt Aboseyt, netu de Miramomilino, quondam domino Ville Formosse, populatoribus dicte ville, in villa de Onda, anno Domini M║ CC║ XLII║, septimo idus martii, clausi, recepti et subsignati per Petrum Sanz, quondam notarium dicti domini Ašeyt Aboseyt, sigillatique a sigillo dicti domini Ašeyt Aboseyt in sera blanca impresso, et cum filis in dicto privilegio pendentis, non vitiati neque in aliqua eius parte suspecti, immo autentici et fidem facientis, cuius quidem privilegii thenor talis est:
Sit notum cunctis, quod nos dompnus Ašeyt Aboseyt, netus de Miramomenino, volentes populare christianorum terminum castri de Villa Malefa, facere Villam Formossam, consulte et ex certa scientia, per nos et omnes nostros presentes et futuros damus, et concedimus populationem castri de villamalefa, ad faciendum Villam Formossam et aldearum totius termini eiusdem, vobis Joanni Selpha, et n'Ofre Esperandeu, et Garcia Sanz, et Petro Ferrer, et Dominico Villarroya, et Dominico Corbarani de Celpha, et Blasco Soriano, et vestris successoribus, et vobiscum simul CXL christianibus populatoribus et successoribus eorumdem, et ad plures si convenienter ibi in dicta populatione potuerint populari.
Iamdictam populationem vobis predictis damus et concedimus, et insuper assignamus et donamus vobis per terminos, ut vadit de angustu usque ad villam de Ferrerola, et de loco isto usque ad locum qui dicitur Lucemella, et de loco isto usque ad supremum de Penna Golossa, et istius loci quomodo vadit sendero quod est super Pennam Golosam, et huic modo cerro cerro, quomodo aque vertunt usque ad portum que dicitur Chera, et huic modo sicut vadit ad castrum de Ascollean, et istud usque ad locum que dicitur castrum de Pellinos, et hinc quomodo vadit usque ad sumum de Saxas, et huic quomodo aque vertunt usque ad pratum de Equa, et huic quomodo vadit usque ad locum quod dicitur Turrecella Sieca, et huic quomodo vadit usque ad villar de Azaroylla, et huic quomodo aque vertunt pro cerro usque ad collatum de Pedrafita, et huic modo ad dictum locum angusto.
Sicut infra termini de Villamalefa et de villaformossa includuntur per circuytum, sich sine aliquo retentu et voce mala vocique persone dicta loca per terminos, vobis damus et per populationem dictorum locorum et omnium aldearum, sive alcarearum suarum, et totius termini eiusdem, vobis predictis et vestris damus et concedimus, et numero omnium populatorum quos ibi venerint ad populandum, ad quos eis ibidem fuerint assignate hereditates per Martinum Periz et a Dominico Villarroya, quos ad dividendas inter vos et ipsosmet ibi hereditates dictorum locorum, propter quod donamus, assignamus et successoribus illorum in perpetuum , cum planis, riguis, arboribus, montibus, vallibus, terminis et plantis, pasquis, herbis, lignis, garriciis, devesiis, piscariis, aquis et aqueductibus, furnis, molendinis, introitibus, exitibus, afrontationibus, terminis et suis pertinentiis universis a celo in abiso.
Sub hac forma et pro hac donatione et populatione, sitis vos et vestri homines nostri, detis de omnibus fructibus vestrarum hereditatum et olivarum, donetis nobis et nostris in perpetuo decimam, tam pro nobis quam pro ecclesia et non amplius. De fructibus vero aliorum arborum nihil.
Et sich possitis vendere, dare, et obligare hereditates vestras ad quemcumque volueritis, sine laudimio, et de firmamento.
Preterea tamen annuo nobis et nostris dare decimam corderiorum, porcellarum, vitulorum, pullinorum, asinorum, equorum, decimam gallinarum, et eorum fructuum, lanearum et casearum nihil.
Preterea damus vobis et vestris, in perpetuum, molendinum quod est in populatione majori, quod habeatis francum et liberum sine retentu aliquo, excepto moleant populatores et habitantes in populatione majori; alia vero molendina et omnes furnos dictorum locorum, nobis et nostris libere retinemus.
Preterea a quinque annis in antea teneamini nobis et nostris facere hostem.
Damus et concedimus vobis et vestris, in perpetuum, primiciam ad opus ecclesiarum vestrarum, et concedimus quod filii vestri sint semper rectores in ecclesiis dictorum locorum, dum sint tamen sufficientes in predictis.
Damus vobis et vestris dictorum locorum, quod pro morte subitanea quam contingere possit aliquibus vestrum, quod absit, nunquam quantetur vestrum anime, sed si obierit sua egritudine sine confessione et receptione corporis Christi, sua negligentia tunc quantetur suum anime.
Damus vobis et vestris et omnibus populatoribus et habitantibus dictorum locorum, foros et consuetudines Daroche, et merinum, judices et alcaldes, secundum dictum forum. Et quod habeatis semper patronum fororum Daroche, per quod patronum semper judicemini.
Promitentes per nos et nostros nunquam imponere vobis nec vestris, nech populatoribus predictorum locorum, presentibus et futuris, aliquos foros nech consuetudines preter foros et consuetudines Daroche, ut dictum est.
Quod est actum in Onda, anno Domini M║ CC║ XL║ II║, septimo idus martii.
Huius rei testes sunt: Guillermus Roda, Gunšalbus Aceydi, Martinus Perez d'Aznaria, Garcia Periz de Ferrera, Petrus Petri alcayt d'Arenoso, Eximen Perez de Artieda.
Ego Petrus Sancii, notarius domini Aceyt, qui pro mandato domini Aceyt hanc cartam scripsit et sig+num fecit.

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000387

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I