Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1244, maig 10. Setge de Xàtiva
Jaume I confirma als habitants de Mallorca la franquesa que els havia concedit dels imposts de lleuda i peatge per tots els estats de la corona
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, f. 12v-13r.
Transcrit el 7-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et laudamus vobis fidelibus nostris, universis populatoribus civitatis, et insule Maioricarum, omnes franquitates quas vobis in carta nostra dedimus, secundum quod in carta quam inde vobis fecimus continetur.
Et quia in carta franquitatum predictarum continetur, quod sitis franqui, et liberi ab omni leçda et pedaguio per totam terram nostram, a qua leçda et pedaguio, per nos et nostros presentes atque futuros, in Valentia et in Cauchilibero, et in Denia, et in Barchinona, et in aliis locis nostri jurisdictionis, que nos habemus, tenemus, et possidemus vos, et vestros absolvimus.
Mandamus itaque universis vicariis, baiulis, et aliis locum nostrum tenentibus, quatenus ab aliquo vestrum non exigant leçdam vel pedagium, immo sitis inde cum mercaturis vestris, et rebus omnibus, et ipsa capitatores ipsos qui eas pro vobis portaverint, liberi et inmunes.
Data in exercitu Xative, VI idus madii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum, et Valentie, comitis Barchinone, et Urgelli, et dominus Montispesulani.
Testes sunt, dompnus Ladro, Marchus Ferris, Eximinus Petri, Petrus de Vera, Eximinus de Tovia.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini regis, pro magistro Bernardo de Solerio, notario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000461

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I