Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1239, octubre 10
Nunyo Sanš regula els imposts que els repobladors de la porciˇ de terra que li ha donat el rei a Mallorca tenen que pagar-li cada volta que efectuen una venda d'heretats
Arxiu del Regne de Mallorca, Llibre de Privilegis i Franqueses confeccionat en 1334 per Romeu dez Poal, ff. 40v-42r
Transcrit el 10-VI-2006 a partir del manuscrit de referŔncia

In Christi nomine.
Manifestum sit cunctis, quod nos Nuno Santii, Dei gratia dominus Rossilione, Vallam Sperii, Conflenti et Cerritanie, inclinati et deducti precibus omnium populatorum in portione nostra apud Maioricas commorantium, et etiam attendentes utilitatem et melioramentum tocius portionis nostre, et etiam gratitudinem hominum predictorum, idcirco non suggestionem alicuius persone circumventi, set propenso consilio et certa scientia, gratuito animo et spontanea voluntate, cum hac presenti carta firmiter et imperpetuum valitura, per nos et omnes successores et heredes nostros, ponimus et instituimus certam sumam et formam super laudismus sive foriscapiis quam nobis et nostris successoribus tantum dare teneantur populatores presentes et futuri in portione nostra intus civitatem Maioricarum, nunc et in perpetuum comorantes.
Volumus itaque et concedimus bona mente quod vos et vestri quandocumque et quocienscumque venditiones aliquas feceritis de domibus et possessionibus quas per nos et nostros tenetis vel tenebitis et possidebitis intus civitatem Maioricarum, non teneamini nobis vel nostris dare pro laudismio sive foriscapio nisi tantum sextam partem tocius precii quod habueritis et perceperitis de venditionibus supradictis, nec aliquis baiulis noster, vel nostrorum, nintius vel submissus, ultra predictam sumam, a vobis vel a vestris non possit vel presumat aliquid amplius postulare, vel aliquatenus extorquere, immo de dicta sexta parte se teneat per paccatum, et vos et vestri ratione predicta non plus teneamini sibi dare.
Mandantes baiulis, offitialibus et submissis nostris presentibus et futuris quod hanc nostre concessionis et institutionis cartam, ratam et firmam teneant et observent, et fatiant firmiter et inviolabiliter observari, nec contraveniant ullo modo.
Promittentes vobis et vestris successoribus bona fide et legalitate nostra per nos et nostros predictam concessionem et institutionem irrevocabiliter observare, et nullatenus contraire.
Est tamen certum quod dictam concessionem facimus vobis vobis et vestris tantum de illis honoribus et possessionibus quos et quas nunc habemus et tenemus intus civitatem Maioricarum.
Actum est hoc VI║ idus octobris anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono.
Signum + Nunone Sancii.
Testes huius rei sunt Raymundus Dei gratia episcopus Maioricarum, Bertrandus Dalfi, Rotlan Lay, frater Bertrandus de Calatrava, Raynaldus de Podio, Guillermus Hugo, Ferrarius de Oltzeto, Raymundus de Fonte, Raymundus Karles qui notavit.
Sig+num Pelegrini de Pausis, qui mandato magistri Johannis hanc cartam scripsit.
Signum + magistri Johannis notarii domini regis in Maioricarum in porcione domini N. Sancii quondam, qui mandato predicti domini N. existendo notario eiusdem, predicta notari fecit Raymundo Carles, die et anno prefixis. Et fecit in formam publicam redigi, et signum eiusdem domini, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, quinto idus martii

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000495

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I