Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1236, octubre 28. Lleida
Jaume I promet dotar la catedral de València i repartir terres entre els qui l'ajuden a la conquesta del regne
Arxiu de la Catedral de València. Liber Instrumentorum, ff. 1r-2r. Còpia simple de començament del segle XV
[Huici-Cabanes, 1976, nº 239] Revisada la transcripció el 26-VI-2006 a partir del manuscrit de referència

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ad honorem Dei omnipotentis et gloriose virginis Marie genetricis eius.
Nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, existentes apud Montesonum in curia generali quam convocavimus pro faciendo exercitum contra mauros, presentibus venerabilibus G. tarrachonensis electo, B. barchinonensis, B. cesaraugustanensis, B. vicensis, P. dertusensis, et G. tirasonensis episcopis, nobilibus quoque viris F. infante Aragonum patruo nostro, N. Sancii, Rogerio Bernardi fuxensis, P. urgellensis, et P. Hugonis Empuriarum comitis, Geraldo vicecomite Caprariis, pluribusque aliis regni Aragonum et Cathalonie magnatibus, et asumentes crucem ad expugnandum regnum Valencie pro exaltacione fidei christiane, promittimus in fide ac nostra legalitate, quod si Deus civitatem et regnum Valencie nobis dederit adquirendum, primo et ante omnia dotemus ibi cathedralem ecclesiam et alias suffraganeas competenter, ad arbitrium venerabilium G. tarrachonensis electi, magistrorum Milicie ac Hospitalis vel successorum vestrorum, F. infantis Aragonum et R. Fulconis. De qua quidem dote et assignacione episcopus et ceteri prelati in cathedrali ecclesia et alii clerici de suffraganeis honorifice valeant sustentari.
Promittimus eciam vobis G. terrachonensi electo et omnibus episcopis et clericis qui ad subsidium dicti regni conquirendi se accurrerint, quod faciemus emendas et dabimus vobis et omnibus episcopis et clericis et militibus qui vobiscum omnibus in hoc exercitu fuerint parte terre, de consilio G. terrachonensis electi et magistrorum Milicie et Hospitalis.
Ut autem istud factum, ad honorem Dei laudabilius exequamur, confirmamus et renovamus omnes paces et treugas, constituciones et estatuta, tam super usuris quam super penis contra usurarios possitis, quam super aliis omnibus que quondam fecimus in generali curia Barchinone, quando nos accinximus ad expugnacionem regni Maioricarum, et ea que postea fecimus et statuimus in generali curia Tarrachone vobis G. terrachonensis electo et episcopis et magnatibus terre nostre.
Statuimus ut illi debitores qui in hoc exercitu personaliter ibunt et laborabunt, non teneantur suis creditoribus debita solvere, sed a die qua receperint crucem usque ad debitoris regressum, vel ad redditum exercitus generalem, sint a suis debitis elongati.
Item, volumus et mandamus quod baiuli, vicarii, et omnes milites tocius Cathalonie et Aragonum non hospitent per violenciam in monasteriis, ecclesiis, et domibus Templi et Hospitalis et aliis locis religiosis et dominicaturis earum, et mansis rusticorum suorum, quod si contrafactum fuerit, mandamus vicariis nostris et baiulis ceterisque omnibus quod eos prohibeant et destringant, et paces aut treugas, ordinaciones et statuta, que nunch facimus et fecimus in curiis supradictis, observent fideliter et a cunctis faciant inviolabiliter observari.
Datum Ilerde, Vº kalendas novembris anno Domini millesimo CCº XXXº VIº.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regi Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] B. Guillermi. G. de Montecatheno. [2ª col.] R. Berengarii d'Ager. Berengarius de Podio Viridi. Jacobo de Cervaria. [3ª col.] Assallitus de Gual. Palacinus de Focibus. Ferrarius Deiz.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro domino Berengario barchinonensi episcopo cancellario suo hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000550

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I