Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1328, maig 2. Zaragoza
Alfons el Benigne confirma la franquesa de lleuda, pes, i peatge, donada en 1287 pel rei Alfons el Lliberal, afegint les exempcions de mesura, cuçol i portatge
Biblioteca de Catalunya. Barcelona. Libro de la Comunidad de Teruel. Ms. 707. Còpia simple de començaments del segle XVII, ff. 58r-59r
Garcia Edo, Vicent. "El Libro de la Comunidad de Teruel (1206-1533). Butlletí de la Societat Castellonenca de Cultura. 1999, pp. 433-434

Noverint universi, quod coram nobis Alfonso Dei gratia rege Aragonum, Valentie, Sardinie et Corsice, ac comite Barchinone, fuit per fideles nostros Gomecium Eximini, vicinum de Mezquita, et Franciscum de Miedes, vicinum de Aguilar, sindicos seu nuntios universitatis aldearum Turolii exhibitum quoddam privilegium preclarissimi domini Alfonsi Aragonum regis patris nostri memorie recolende, eius sigillo impendenti munitum, cuius series proprie sic notatur:
Noverint universi, quod nos Alfonsus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum, Valencie ac comes Barchinone; attendentes quod vos fideles nostri aldeani Turolii predecessoribus nostris et nobis fideliter deservistis et etiam quotidie nobis deservitis, idcirco per nos et successores nostros, de gratia speciali concedimus vobis, dictis aldeanis presentibus et futuris et vestris perpetuo, quod sitis franchi, liberi et inmunes, per totam dominationem nostram, tam per mare quam per terram quam etiam aquam dulcem, ab omni lezda, pensu, pedagio, quod nobis vel successoribus nostris pro aliquibus rebus seu mercibus vestris solvere teneremini et deberetis. Hanc autem concessionem et gratiam facimus vobis, aldeanis predictis et vestris perpetuo, per nos et omnes successores nostros, sicut melius dici potest et intelligi, ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum intellectum. Mandantes universis supraiuntariis, baiulis, justiciis, merinis, juratis, judicibus, lezdariis, pedagiariis et universis aliis offitialibus nostris presentibus et futuris, quod predictam gratiam et concessionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniat nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Datum Tiraçone kalendis septembris anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo. Sig+num Alfonsi Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, ac comitis Barchinone.
Testes sunt infans dominus Petrus, frater domini Regis, Artaldus de Luna, Llupus Fierich de Luna, Marcho de Focibus, Luppus Fererich de Lurcenich. Sig+num Jacobi de Cabanyes, scriptoris dicti domini Regis, qui de mandato eiusdem hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.
Cum autem fuerit nobis pro parte procuratoris sindicorum nomine dicte universitatis aldearum, cum humili supplicatione instantia postulatum ut ex regali munificentia predictum privilegium confirmando franquitatem predictam ampliare et extendere ad omnia victigalia dignaremur; quapropter ad placidam et devotam obsequiorem exhibitionem per dictam universitatem aldearum Turolii progenitoribus nostris et nobis impensam regalem intuitum dirigentes, supplicationi predicte grato concurrentes offertur, huius scripti nostri serie privilegium suppradictum et omnia et singula in eo contenta, ex certa scientia laudamus, approbamus, ac etiam confirmamus, prout in dicto privilegio latius expressatur.
Superaddendo ac consulte ex certa scientia ampliando, quod nedum dicta universitas et singulares eiusdem, sint franchi et liberi a dictis lezda, penso, pedagio verventiam, inmunes sint imperpetuum penitus et exempti ipsi et successores sui, per totam terram et dominationem nostram adquisitam et adquirendam adeptam et adipiscendam, per mare ac per terram et aquam dulcem, tam a predictis omnibus supra expressatis quam ab omni mensuratico et cuçole ac portatico, et ab omni consuetudine et victigali novi et veteribus, statutis et statuendis, in aliquo loco terre nostre. Ita quod non teneantur aliquid solvere pro predictis, imo sint ab omnibus et singulis supradictis franchi et liberi et inmunes.
Insuper etiam concedimus dictis universitati et singularibus eiusdem, quod non possint in tota terra nostra pignorari, marcari, impediri seu detineri culpa crimine seu debitis alienis, nisi in ipsis debitis principales essent aut fideiussorio nomine obligati. Nec etiam in hiis casibus nisi prius de eisdem inventa fuerit fatica de directo.
Quicunque autem contra predicta venire presumpserit, iramque et indignationem nostram et penam mille aureorum nostro erario applicandorum se noverit incurrisse dampno illato primitus plenarie restituto.
Mandamus igitur procuratori, baiulis, vicariis, justiciis, çalmedinis, lezdariis, pedagiariis, ponderatoribus et mensuratoribus, collectoribus coçullorum ceterisque offitialibus nostris, presentibus et futuris, quod ab aliquo de dicta universitate vel a capitulariis seu nuntiis eorundem, de mercibus seu rebus eorum, non exhigant vel demandent suppradicta vel aliqua de eisdem, de quibus franquitatem obtinuerunt et obtinent per presentem, imo predicta firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant.
In cuius rei testimonium presentem cartam nostram fieri iussimus sigillo magestatis nostre appenditio munitam.
Datum Cesarauguste sexto nonas madii, anno a Nativitate [sic] millesimo trecentesimo vicesimo octavo.
Sig+num Alfonsi Dei gratia regis Aragonum, Valentie, Sardinie et Corsice, ac comitis Barchinone.
Testes sunt reverendus Joannes Toledanus archiepiscopus domini regis germanus inclitus infans Petrus, predicti domini regis frater, Ripacurtie et Impuriarum comes, reverendus Petrus Cesaraugustanus archiepiscopus, domini Regis cancellarius, Jacobus de Exerica, Joannes Eximini d’Urrea, cancellarius.
Signum Francisci de Bastida, predicti domini regis scriptoris, qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit, cum literis rasis et emendatis in linea IIIª, ubi dicitur “nostris et nobis fideliter deservistis et etiam nobis quotidie deservitis”.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000612

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I