Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1255, juliol 12. Lleida
Jaume I dóna llicència a l'orde de l'Hospital per poder celebrar una fira anual de quinze dies de duració en la vila de Sant Mateu
Arxiu Municipal de Sant Mateu. Llibre I de Privilegis, ff. 150v-151r. Còpia simple de començaments del segle XV
Revisada la transcripció el 17-VII-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi, quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros concedimus et indulgemus vobis, venerabile et dilecto ac religioso viro fratri Geraldo Amici castellano Emposte et successoribus vestris, et toto ordini Hospitalis Sancti Johannis Jherosolomitani, quod semper quolibet anno possit facere seu celebrare nundinas seu ferias in villa Sancti Mathei, que est in regno Valencie propter Cervariam, et incipiant octava die ante festum ascensionis Domini et durent continue usque ab octo dies post dictum festum.
Volentes et concedentes vobis, quod habeatis et percipiatis in dictis nundinis omnia iura que consueta sunt dari in aliis nundinis nostris.
Recipientes et constituentes omnes homines et feminas ad dictam feriam venientes, ac inde redeuntes, cum omnibus rebus et mercibus que ad dictas nundinas aduxint, vel adduci fecerint, ac inde duxerint vel reduci fecerint, sub nostra proteccione, custodia, comenda ac nostro speciali guidatico.
Ita quod non pignorentur, nec impediantur, vel modo aliquo molestentur in veniendo ad dictas nundinas, ibidem existendo, vel inde redehundo, nisi homicide vel incartati seu proditores fuerint maniffesti, nech etiam in hiis casibus dum parati fuerint conquerentibus de se facere iusticie complementum.
Mandantes firmiter justiciis, juratis, vicariis, baiulis, çalmedinis, paciariis, et alcaydis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod hanc concessionem et indulgenciam nostram firmam habeant et observent, et contra ipsam non veniant nec aliquem venire permittant aliqua racione seu causa.
Quicumque autem contravenire attemptaverit, iram et indignationem nostram et penam quingentorum morabatinorum se noverit incursurum, dampno illato passim plenarie restitutis.
Datum Ilerde IIII idus julii anno Domini millesimo CCº Lº quinto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000635

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I