Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1131, octubre. Bayona
Testament del rei Alfons I d'Aragó, deixant el seu regne als ordes militars
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Pergamí 7 de Ramon Berenguer IV
[Miguel Rosell, F. Liber Feudorum Maior, 1945, nº 7]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

In nomine summi et incomparabilis boni, quod Deus est.
Ego Adefonsus, aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex, cogitans mecum et mente pertractans quod omnes homines natura mortales genuit, proposui in animo meo, dum vita et incolomitate potior, ordinare de regno a Deo mihi concesso, et de possessionibus ac redditibus meis, quomodo sit post me.
Igitur, divinum timens iuditium, pro salute anime mee, necnon patris et matris mee et omnium parentum meorum, facio hoc testamentum Deo et domino nostro Ihesu Christo et omnibus sanctis eius.
Et bono animo et spontanea voluntate offero Deo et beate Marie pampilonensium sanctoque Salvatori legiorensi, castrum Stelle cum tota villa et cum omnibus que ad ius regale pertinent, ut medietas sit sancte Marie et medietas sit sancti Salvatoris.
Similiter, dono sancte Marie nagarensi et sancto Emiliano, castellum Nagarense cum omnibus rebus sive honoribus qui pertinent ad illud castrum; castrum quoque de Tubia cum toto suo honore. Et istorum omnium media pars sit sancte Marie et media pars sancti Emiliani.
Offero, quoque, sancto Salvatori de Onia, castrum Belforad cum toto suo honore.
Dono, itidem, sancto Salvatore de Obieto, Sanctum Stephanum de Gormaz et Almazanum cum omnibus suis pertinentiis.
Dono etiam sancto Jacobo de Gallicia, Calagurram, et Cerberam, et Tutillon, cum omnibus suis pertinentiis.
Sancto, etiam, Dominico de Silos, do castrum Sangosse cum villa et cum duobus burgis, novo et veteri, et mercatum eiusdem.
Do, etiam, beato Babtiste Iohanni de Pinna, et beato Petro de Ciresa, omnes illas dotes que fuerunt matris mee, scilicet Bel, et Bailo, et Astorit, et Ardenes, et Sios, et omnes illas que poterint inquirere, quod fuerunt dotaria matris mee. Et horum media pars sit sancti Iohannis de Pinna et media pars sit sancti Petri de Ciresa, cum omnibus pertinentiis suis.
Itaque, post obitum meum, heredem et successorem relinquo mei Sepulcrum Domini, quod est Iherosolomis, et eos qui observant et custodiant illud et ibidem serviunt Deo; et Ospitale Pauperum, quod Iherosolimis est; et Templum Domini cum militibus qui ad defendendum christianitatis nomen ibi vigilant.
His tribus totum regnum meum concedo, dominatum, quoque, quem habeo in tota terra regni mei; principatum quoque et ius quod habeo in omnibus hominibus terre mee, tam in clericis quam in laicis, episcopis, abbatibus, canonicis, monachis, obtimatibus, militibus, burgensibus, rusticis et mercatoribus, viris et mulieribus, pusillis et magnis, divitibus ac pauperibus, iudeis etiam ac sarracenis, cum tali lege et consuetudine, quale pater meus et frater meus et ego actenus habuimus et habere debemus.
Addo, etiam, militie Templi equum meum cum omnibus armis meis, et si Deus dederit michi Tortosam, tota sit Ospitalis Ihierusalem.
Preterea, quia non est mirum si fallimur, quia homines sumus, si qua ego aut pater meus sive frater ecclesiis terre nostre, sedibus, aut monasteriis, de rebus, honoribus vel posessionibus iniuste abstulimus, rogamus et iubemus ut prelati et domini Sancti Sepulcri, et Ospitalis, et Templi, iuste restituant.
Eodem modo, si cui homini meo, viro vel mulieri, clerico vel laico, aut ego aut aliquis antecesorum meorum hereditatem suam iniuste abstulimus, ipsi misericorditer et iuste restituant.
Similiter, de proprietatibus que nobis vel antecessoribus nostris hereditario iure debentur, preter ea que sanctis locis tradita sunt, ab integro relinquo eas Sepulcro Domini, et Ospitali Pauperum, et Militie Templi, tali tenore ut post mortem meam, illi qui per me tenent eas, teneant in tota vita sua sicut per me, et post mortem illorum sint ab integro Sepulcri, et Ospitalis, et Templi, et cui dare voluerint eas.
Hoc modo totum regnum meum, ut supra scriptum est, et totam terram meam, quantum ego habeo et quantum michi remansit ab antecessoribus meis, et quantum ego adquisivi vel in futurum, auxiliante Deo, adquiram, et quicquid ego ad presens do et in antea juste dare potero, totum tribuo et concedo Sepulcro Christi, et Ospitali Pauperum, et Templo Domini, ut ipsi habeant et possideant per tres justas et equales partes.
Hec omnia suprascripta dono et concedo Domino Deo et sanctis superius scriptis, ita propria et firma ut hodie sunt mea, et habeant potestatem dandi et auferendi.
Et si aliquis eorum, qui modo habent istos honores vel habebunt in futurum, voluerint se erigere in superbiam et noluerint recognoscere istis sanctis sicut michi, mei homines et mei fideles apellent de traditione et de baudia, sicut facerent si ego essem vivus et presens, et adiuvent eos per fidem, sine fraude.
Et si in vita mea placuerit michi quod de istis honoribus superius dictis voluerim relinquere vel sancte Marie vel sancto Iohanni de Pigna, vel aliis sanctis, illi qui tenuerint eas accipiant a me quod valeat.
Hec, autem, omnia facio pro anima patris mei et matris mee et remisione omnium peccatorum meorum, et ut merear habere locum in vita eterna.
Facta carta in era M C LXVIIII, in mense octobris, in obsessione Baione.
Sancius Petre Rubee, scriptor regis, scripsit cartam.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000640

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I