Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1137, novembre 13. Zaragoza
Ramir II d'Aragó renuncia a favor del comte Ramon Berenguer IV a tot allò que s'havia retingut en la carta de donació de la seua filla a dit comte, amb la condició que ho tinga al seu servei i fidelitat
Arxiu de la corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Liber Feudorum Maior, f. 6d
[Miguel Rosell, F. Liber Feudorum Maior, 1945, nº 9]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

Omnibus est manifestum quod ego Rammirus, Dei gratia rex aragonensis, dedi filiam meam Raimundo, comiti barchinonensi, cum omni regni mei honore.
Nunc, ergo, spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo, precor et mando cunctos homines meos, milites, clericos ac pedites, quatenus castra et munitiones sive alios omnes honores, ita per eundem Raimundum comitem deincebs teneant et habeant, sicut per regem debent tenere et habere, et ei, tamquam regi, in omnibus sub continua fidelitate obediant.
Et ut in hoc nullum occasionis vel pessime machinationis ingenium ab aliquo possit intelligi, totum ei dimitto; dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donacionis regni quam ei antea feceram, cum filiam meam ei dedissem.
Supradicta, quoque, omnia ego Rammirus, aragonensium rex, dono et firmiter laudo prephato Raimundo, comiti barchinonensi, ut hec que illi presentialiter dono, et omnia que habebat, semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore.
Quod est actum insuper Saragoza idus novembris in presencia multorum nobilium hominum regni aragonensis inibi assistencium, anno Dominice incarnationis CXXXVII post millesimum, era M CLXXV.
Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo, sicut melius umquam ea habuit frater meus Adefonsus ad fidelitatem meam omni tempore.
Signum regis Rammiri +.
Sig+num Poncii, scriptoris comitis, qui hec scripsit domini regis precepto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000642

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I