Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1141, agost 29
L'orde militar del Sant Sepulcre restitueix al comte de Barcelona la tercera part del regne d'Aragó, que li havia estat deixada en testament pel rei Alfons II
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Liber Feudorum Maior, f. 7a-7d
[Miguel Rosell, F. Liber Feudorum Maior, 1945, nº 10 i 11]. Transcripcions efectuades en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

[Primer document]
-----------------
-----------------
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Universis sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus, rex aragonensium inclitus, in suo pleno sensu et memoria, et ad extremum etiam vite sue, tertiam partem regni sui, quod ipse habebat et tenebat, dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo, redemptori nostro, eiusque sanctissimo Sepulcro.
Et ut post obitum eius hoc ratum et firmum haberetur, suos homines iurare fecit, et sic Dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit, ut secundum apostolum "coheres Christi, heres, autem, Dei fieri mereretur in celis".
Quia, vero, regnum illud a Iherosolimorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur, et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur, christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore; ego Wilelmus, Dei misericordia humilis sancte civitatis Iherusalem patriarcha, communicato Iherosolimitani regni consilio, una cum Petro, venerabili Dominici Sepulcri priore, omnique canonicorum conventu eiusdem, tibi, Raimunde, venerande barchinonensium comes, quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutem amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti Sepulcri, partem que pertinet iam dicto Dominico sepulcro suprascripti regni, damus et concedimus ut habeas, et secundum Deum in iustitia et veritate possideas tu et omnis progrenies tua sub hac fidelitate, evo perenni et secula cuncta.
Preterea, ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris, auctoritate domini nostri Iesu Christi et sui gloriosissimi Sepulcri, cui semper asistimus, quamvis indigni, et nostra tibi concedimus et auctoritzamus.
Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire, pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo Sepulcro iam dicto remaneat.
Nos, autem, atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi Sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro, in Oscha, in Cesaraugusta, in Daroca, in Catalaiub, in Iacha et in omnibus aliis civitatibus, quas, Deo iuvante, adquirere poteris, singulos homines de singulis legibus, cum domibus et terris et vineis, pratis, pascuis et aquis, cunctisque eidem domibus pertinentibus, cum omnibus serviciis, censibus et usaticis regi pertinentibus, ita ut, nec tu, comes, nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere, sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas.
Sub hac, etiam, libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni, ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores, singulos homines cum omnibus eorum possessionibus, serviciis et usaticis, ut superius scriptum est. Tali, quidem, conditione, omnia nostre parti pertinencia, tibi, supra memorato comiti, damus et confirmamus et de nostro iure in tuam potestatem tradimus, et homines a iuramento nobis facto absolvimus, et in tua fidelitate et servicio submittimus.
Si qua, igitur, ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit, si non satisfactione congrua emendaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesuchristi, aliena fiat, atque in extremo examine cum Iuda proditore depereat et excomunicationi, donec satisfecerit, subiaceat.
Facta est autem hec carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis M C XLI, indicione IIII.
+ Ego Wilelmus, Dei gratia Iherusalem patriarcha, subscribo.
+ Ego Petrus, Dominici sepulcri prior, subscribo. + Ego Petrus, subprior, subscribo. + Ego Obertus, sacerdos et canonicus sanctissimi Sepulcri subscribo. + Ego Lambertus, sacerdos et canonicus sanctissimi Sepulcri, subscribo. + Ego Aimericus, sacerdos et canonicus Dominici sepulcri, sancte Iherosolimitane ecclesie in Ispaniam legatus, subscribo. + Ego Guarnerius, sacerdos et canonicus sanctissimi Sepulcri, subscribo. + Ego Lambertus, sacerdos et canonicus sanctissimi Sepulcri, subscribo. + Ego Wilielmus, sacerdos et canonicus sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Nicholaus, canonicus sancti Sepulcri, subscribo. Sig+num Petri Bernardi, sacerdotis et canonici sanctissimi Sepulcri. + Ego Giraldus, diachonus et canonicus sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Wilielmus, diachonus et canonicus Sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Burcardus, diachonus et canonicus sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Rainerius, diachonus et canonicus sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Evrardus, subdiachonus et canonicus sancti Sepulcri, subscribo. + Ego Wilielmus, subdiachonus et canonicus sancti Sepulcri, subscribo.
----------------
----------------
----------------
[Segon document]
----------------
----------------
Wilielmus, Dei gratia sancte civitatis Iherusalem patriarcha, et P., Dominici sepulcri prior eiusdemque conventus canonicorum, Raimundo, venerabili barchinonensium comiti, amico et confratri in Christo, salutem et patriarchalem benedictionem.
Quoniam vestre ammirabilis et eximie probitatis virtus in tantum divina gracia cooperante, effloruit et vestri nominis fama, quasi lucerna lucens, in medio christianorum et sarracenorum prefulgeat, gratiarum acciones innumeras omnipotenti Deo, redemptori nostro, a quo cuncta bona procedunt, humiliter persolvimus et, ut sublimius exaltetur, coram sacratissimis eiusdem passionis et resurrectionis locis exoramus.
Innotescimus, autem, dignitati vestre quia litteras vestras, in quibus concordia super regno Ildefonsi, pie memorie viri, continebatur, gratanter suscepimus, unde communicato Iherosolimitani regni consilio, vestris postulationibus digne assensum accomodantes, partem que pertinet Dominico sepulcro, secundum conditionem a vobis institutam, vobis et universe progeniei vestre concessimus et per privilegium sigillo nostro insignitum confirmavimus.
Ad recipiendam, igitur,iusticiam nostram unum de confratribus et concanonicis nostris, nomine G., sacerdotali gloria, scientia etiam et moribus Dei gratia decoratum, dirigimus.
Precamur, autem, ex parte domini nostri Ihesuchristi et sui gloriosissimi Sepulcri et nostra, ut eum, quem per omne regnum vestrum priorem super cunctis nobis pertinentibus statuimus, cum ceteris confratribus nostris honeste suscipiatis, et absque impedimento sive molestia supradictam iusticiam eis assignetis, locum, etiam, et ecclesiam, in quibus inter vos convenienter conversare secundum Deum valeant, in remissione peccatorum et parentum vestrorum salute dandum sumopere studeatis.
Nos autem, fraternitatem vestram et participationem omnium bonorum, que agimus in missis, psalmis, orationibus et ceteris bonis operibus ante Deum concedimus.
Per eundem, etiam, fratrem privilegium supradictum vobis mittimus, quem cum ceteris fratribus attentius vobis comendamus, et, ut eos adiuvetis et ubique defendatis, fraterne deprecamur.
Mandamus, preterea, et mandando rogamus, quatinus privilegium sigillo vestro insignitum, quemadmodum vobis fecimus, nobis de cunctis nostris faciatis, atque eis deliberetis.
Valete in Domino.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000643

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I