Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1141, febrer 21. Carrión
Tractat signat entre el rei Alfons VII de Castella i el comte de Barcelona Ramon Berenguer IV, per a repartir-se el regne de Navarra
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria reial. Liber Feudorum Maior, f. 15d-16b
[Miguel Rosell, F. Liber Feudorum Maior, 1945, nº 28]. Transcripció efectuada en agost de 2006 a partir d'aquesta edició

Hec est convenientia et concordia, quam fecerunt inter se illustris Adefonsus, imperator Ispanie, et Raimundus Berengarii, comes barchinonensis ac princebs aragonensis.
Concordati sunt, in primis, super illam terram quam tenet Garsias, rex pampilonensium, tali scilicet modo, ut Adefonsus, imperator predictus, habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex, avus illius, illo die quo mortuus est, ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat.
Consul, vero, barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias, totam illam terram que regno aragonensi pertinet, sicut eam dompnus Sancius, rex, et Petrus, rex, temporibus suis, sine hominio quod pro illa fecisset, possederunt.
De alia, quoque, terra Pampilonie pro qua rex Sancius et rex Petrus Adefonso, regi legionensi, hominium fecerunt, habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea, et Raimundus, comes barchinonensis duas.
Et pro illis duabus partibus quas habebit, faciat imperatori Adefonso tale hominium, quale rex Sancius et rex Petrus, Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt.
In ipsa, vero, tercia parte imperatoris sit castrum Stelle, et in duabus partibus comitis sit Erunnia civitas.
Preterea, venerabilis Adefonsus, imperator, et illustris Raimundus, barchinonensium comes, in hoc sunt concordati, ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt, sicut supradictum est, quicquid ambo vel unus sine altero, et per suos homines quocumque modo, recuperare aut acquirere poterint, habeat imperator terciam partem, et comes iam dictus duas, quousque totum acquirant.
Cum, autem, totum fuerit adquisitum, dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant.
Facta conveniencia et concordia apud Charrionem, VIIII kalendas martii anno Dominice incarnationis C XXXX post millesimum, era millesima C L XXVIII, presente dompno Berengario, salamantino episcopo, et Bernardo, sagontino episcopo, necnon et Petro, burgensi electo, atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz, et Goterri Ferrandez ac Poncii de Cabrera, et Diagri Munioci, maiorisdomus imperatoris, et Roderici Ferrandez et Lop Lopez et Raimundi Fulconis, vicecomitis Cardone, atque Guillelmi Raimundi, dapiferi, et Gaucerandi de Pinoso, ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa, atque Frontini et Iohannis Diaz, et Lup Sancii de Belxid, atque Artalli de Alagone, et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium.
Tandem, conveniunt inter se imperator et comes, quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem, sine enganno, et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garsia faciat sine alterius consilio.
Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi, comes.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000647

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I