Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1198, abril 1. Barcelona
Pere II d'Aragó estableix unes constitucions de Pau i Treua vàlides per a tot Catalunya, des de Sales fins a Lleida
Edició de Gener Gonzalvo Bou. Les constitucions de Pau i Treva de Catalunya (segles XI-XIII). Barcelona 1994, pp. 108-113

[Incipiunt constituciones pacium et treugarum quas constituit dominus rex Petrus primus Aragonum et comes barchinone, filius domini regis Ildefonsi]
Hec est pax quam constituit dominus Petrus, Dei gracia rex Aragonum, comes Barchinone, pro comuni utilitate consilio suorum procerum confirmando, per totam Cathaloniam, videlicet a Salsis usque ad Ilerdam, quamvis retro temporibus ab antecessoribus nostris fuerit introducta et constituta.
[1]Cum autem ea que divino cultui fuerunt deputata primo pre occulis debemus habere, in prima pacis constitucione sub pace nostra et treuga ponimus omnes ecclesias cum XXX passibus ecclesiasticis suique sacrariis. Eas vero ecclesias in quibus raptores vel fures predam vel furta congregaverint vel malefaciendo inde exierint vel illuc redierint tamdiu salvas esse iubemus donec querimonia malefacti ab episcopum loci perveniat. Et si idem episcopus amonitus emendare noluerit, vel malefactores de ecclesiis non expulerit, eadem ecclesia a pace nostra et treuga eiciatur.
[2] Clericos vero canonicos etiam, et monachos, sanctimoniales, regulares, hospitalarios, templarios sive fratres Sancti Sepulcri, et omnes alios viros religiosos, cum omnibus rebus eorum, tam mobilibus quam immobilibus, cum hominibus suis omnibusque rebus eorum, mobilibus sive immobilibus, sub nostra pace nostroque regimine constituimus. Loca autem religiosa, salvitatis etiam, sub eadem ponimus deffensione.
[3] Cives vero et burgenses, et omnes homines villarum nostrarum, cum hominibus et rebus eorum, mobilibus et immobilibus, iudeos etiam, cum omnibus rebus suis, pupillos itaque, et viduas et orphanos et omnes res eorum, sub pace nostra constituimus.
[4] Caminos quoque et stratas, et vias publicas, dominicaturas nostras, et omnes honores nostros, nundinas sive firas et mercatos nostros, sub eodem regimine et securitate ponimus.
[5] Boves vero aratores et cetera animalia aratoria, cum instrumentis aratoriis et cum suis bubulcis, et cum eis qui eos custodierint, postquam exierint a domo causa arandi vel seminandi sive custodiendi donec ipsi homines redierint in domos, sub eadem mittimus deffensione et pace. Set boves aratores et cetera animalia aratoria, perpetuo sub eadem ponimus pace.
[6] Similiter, sub eadem pacis constitucione, ponimus omnes illos que ad curiam nostram venerint, ex quo domo exierint et iter arripuerint, vel in curia nostra fuerint, donec redierint ad domos suas, cum omnibus rebus et possessionibus eorum, habita tamen temporis dinumeracione, qua possint reverti ad domos suas, nisi iusta et racionabili causa evidenti fuerint impediti.
[7] Olivere vero et fructus earum, et columbaria, et palearia,non incindantur nec comburantur nec destruantur. Et sub eadem ponimus pace.
[8] Prohibemus etiam ne aliquis in tota terra nostra incentimus mittat, vel ignem subponat, constituentes etiam quod raptores, fures, manifestos latrones, nemo deffendat aut manuteneat, nec recipiat manifeste sive in oculto.[9] Nullus christianus neque iudeus nec aliqua alia persona, pignori accipiat neque per aliquem titulum adquirat honores alicuius persone neque honores rusticorum, sine consensu dominorum suorum, nec etiam feudum cuiusque sine consensu et consilio dominorum suorum.
[10] Guidatica nostra et pennones atque omnia regalia nostra, firmiter observari et custodiri sub hac pace et securitate iubemus.
[11] Quicumque ergo hanc pacem superius scriptam infrigerit vel contradierit, infra XXX dies per nos vel per nuncium nostrum, vel per episcopum locorum idem temerator commonitus, dampnum non emendaverit, vel in supradictis capitulis non satisfecerit secundum quod in iure continetur, exinde ipse temerator vel pacis transgressor et violator, et coadiutores ac consiliatores sui, ab episcopo excomunicentur, et postea a predicta pace et treuga eiciantur, ita quo malum quod propter hoc eis eius fuerit illatum, non requiratur pro pace et treuga fracta. Set si iste qui fuerit eiectus a pace, et coadiutores eius sive consiliatores iamdicto querelanti et coadiutoribus eius ullum malum fecerint, emendetur pro pace fracta.
Et ut hec supradicta maiorem firmitatem et securitatem obtineant, istis inferius annotatis facimus ea iurare super sancta quatuor Evangelia.
Actum est hoc anno Domini millesimo Cº XCº VIIIº in mense aprilis et kalendis eiusdem.
[Signum] + Petri, regis Aragonum, comitis Barchinone.
Sig+num raymundi de Villa Mulorum, qui hec iuro. Sig+num Dalmacii de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Petri de Crexello, qui hec iuro. Sig+num Ugoni de Bas, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Salis, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Lerz, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi Guillelmi de Cartalano, qui hec iuro. Sig+num Mironis de Osteles, qui hec iuro. Sig+num Petri de Luciano, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cardona, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de Portella, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Granata, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Timor, qui hec iuro. Sig+num Bernardi de angularia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Angularia, qui hec iuro. Sig+num Petri de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Montiscatheni, qui hec iuro. Sig+num Petri de Banneres, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi Petri de Casteleto, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Gaucerandi. Sig+num Huguet de Mataplana, qui hec iuro. Sig+num Berengarii de Podio Viridi, qui hec iuro. Sig+num Raymundi de Villanova, qui hec iuro. Sig+num Petri Raimundi, qui hec iuro. Sig+num Petri de Claro Monte, qui hec iuro. Sig+num Arnaldi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Poncii de Verneto, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Cervaria, qui hec iuro. Sig+num Guillelmi de Guardia, qui hec iuro. Sig+num Raimundi Alamain, qui hec iuro.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000672

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I