Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'Ŕpoca medieval relatius a la Corona d'Aragˇ
1134, novembre
Alfons VII de Lleˇ confirma els furs i usatges dels infanšons i barons d'Aragˇ, atorgats pel rei Pere I d'Aragˇ
Arxiu Municipal de Zaragoza. Privilegis reials, n║ R-3. Original o c˛pia coetÓnia. / n║ R-4. C˛pia autoritzada del segle XIV
[CANELLAS, n║ 10]. Revisada la transcripciˇ del document el dia 30 d'agost de 2007 a partir d'una reproducciˇ del manuscrit citat en primer lloc

In Dei nomine.
Hec est carta de fueros et usaticos quod habuerunt infanšones et barones de Aragone cum rege don Petro, cui sit requies.
Habuerunt enim custumen quod quando opus habebat illos per batalga campale aut per assisione de castello, quod succurrissent illi cum pane de tres dies et non plus.
Et ille quod tenuisset illos in directa iustišia, et iudicasset illos suo alcalle, per directa iustišia, per fuero de illas terras.
Et quod non donassent lecta in tota sua terra neque erbatico.
Et in quantas villas habent hereditates, quod in totas illas villas anteparent uno villano regale de oste et de cavalcata si fuerit aut suo casero vel suo iuvero. Et qui isto supra scripto non quesierit facere ad regem, non escuset villano sicut est suprascripto, neque iudicet illi suo alcalle, et non abeat super illos illam causam nisi cum benefacto de seniore.
Et habuerunt fueros et usaticos de suas honores quod habebant et in antea acaptabant, quod non perdissent illas nisi per tres bušias comprobatas, videlicet unam per mortem de suo seniore, aliam per mulierem de suo seniore adulterare, terciam qui cum honore de suo seniore, ad alium seniorem cum illa adtenderit. Et si aliquis de istas tres bušias de nullam de illas fuerat inde reputatus, salvet se tenendo suum honorem de illas per dišitorem qui vidit et audivit de illo; et si non potest probare illi illum dišitorem, quod intret in suas manus per facere suam voluntatem, sicut ille debebat fašere in manus de suo seniore si culpatus fuisset. Et per alias culpas, si fidanšas de directo potest dare, non perdat suum honorem nec exeat de sua terra. Et sicut habet istam causam illos seniores cum regem, sic sedeat de illos bassallos qui tenent honores de lures seniores.
Et illos seniores qui tenent illas honores regales, quod serviant illas ad regem ubi fuerit suum corpus de rege, tres menses in anno, inter ita et stata in oste et venita; et quod non mitat alios seniores super illos nisi ille ipse rex suum corpus. Et si desveniat de istos supra scriptos tenitores de illas honores et de suos filios, quod fuisset de alios suos parentes ad cui ille eam destinasset, et non ibi misisset dominus rex hominem de alias terras. Et quod teneat illos dominus rex in illos fueros de rege don Petro, cui sit requies.
Et nullo homine in corte de illo rege priso non sedeat, si directo ibi facere non potest, donec se tornet ad suam casam.
Et ego Adefonsus, Dei gratia imperator Leonensis, istam cartam sicut superius est scripta confirmo, et laudo, et mando, et atorco per fidem sine ullo malo ingenio per Deum et suos sanctos.
Signum + Adefonsi, Leonensis imperatoris.
Testes et adiutores de ista carta, sicut superius est scriptam, Usero Martiniš, et Redimir Fruilaš, et Lop Lopiš frater de illo comite don Petro, et illo comite de Baršilona, et comes de Urgello, et comes de Paliares, et illo comite de Foxes, et Guilleme de Montpestler, et illo comite dom Roderigo, et Goterre Ferrandeš, et Roderic Ferrandeš, et Ordon Gostiš.
Et ista carta supra scripta fuit facta, et firmata in ăesaraugusta šivitate, in mense dešembris, in era M¬ C¬ LXX¬ II¬.

Universitat Jaume I. Castellˇ. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document n║ 000755

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I